§5.28.1Camillus, meliore multo laude, quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur;
カミッルスは、白い馬たちが(以前の)凱旋式の際に彼を都市の中に運んだときよりも、はるかに勝る称賛を浴びて際立ち、正義と信義によって敵を打ち破った後に都市に戻ると、元老院は、沈黙する彼の控えめさに耐えかねて、遅滞なく彼を誓約から解放した。
§5.28.2crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius missi longa una nave haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas.
そしてアポロン神への贈り物として黄金の杯をデルポイに運ぶ使節として、L・ウァレリウス、L・セルギウス、A・マンリウスが派遣されたが、1隻の快速船で、シチリア海峡からそれほど遠くない場所でリパラの海賊たちに捕らえられ、リパラへ連行された。
§5.28.3mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam dividere.
(その島のリパラでは)国家の習慣として、公的な略奪活動によって獲得されたかのような獲物を分配することになっていた。
forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis vir similior quam suis,
たまたまその年、最高政務官の職にティマシテウスという人物が就いていたが、彼は自国民よりもローマ人に似た人物であった。
§5.28.4qui legatorum nomen donumque et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae inplevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus Romam inde sospites restituit.
彼は、使節の名、贈り物、そしてそれが送られる神、および贈り物の理由を畏れ敬い、自身だけでなく、常に支配者に似るものである民衆をも正しい宗教心で満たした。 そして公的なもてなしの宿に使節たちを招き、さらに船の護衛をつけてデルポイまで同行し、そこから彼らを無事にローマへと帰還させた。
§5.28.5hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data.
元老院決議によって彼との間に友好関係が結ばれ、公的な贈り物が与えられた。
eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine essent.
同じ年、アイクィ人との間で戦争が一進一退の状況で行われ、軍の内部でもローマでも、彼らが勝ったのかそれとも敗れたのかが不確かであるほどであった。
imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius.
ローマの将軍は、軍事執政官の中からC・アエミリウスとSp・ポストゥミウスであった。
§5.28.6primo rem communiter gesserunt;
最初は彼らは共同で軍事行動を行った。
fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.
その後、戦場で敵を敗走させると、アエミリウスは守備隊を率いてウェッルゴを確保し、ポストゥミウスは領土を荒らすことが決定された。
§5.28.7ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos conpulere tumulos;
そこでポストゥミウスが、勝利の後であったために不注意にも列を乱して進軍していたところを、アイクィ人が襲撃し、恐怖を引き起こして、彼らを近くの丘に追い詰めた。
pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.
そこでの恐怖は、もう一方の守備隊がいるウェッルゴにまで伝わった。
§5.28.8Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.
ポストゥミウスは味方を安全な場所に撤退させた後、集会を招集して恐怖と逃亡を厳しく非難し、最も臆病で逃げ腰の敵によって敗走させられたのだと叱責した。 すると全軍が一斉に叫んだ。 自分たちがそう言われるのは当然であり、不名誉を犯したことを認めるが、自分たち自身でそれを正すつもりであり、敵のその喜びは長続きしないだろう、と。
§5.28.9poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in conspectu erant posita in piano —, nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent.
彼らは、そこからすぐに敵の陣営(平地に置かれており、目に見える場所にあった)へと自分たちを導くよう要求し、もし夜になる前にそれを攻略できなければ、どんな罰でも甘んじて受けると述べた。
§5.28.10conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet.
彼は彼らを称賛し、食事と休息を取り、第四交替時に準備を整えておくよう命じた。
et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque ante lucem — sed luna pernox erat — commissum est.
一方、敵も、ローマ人が丘から夜間に逃亡するのを、ウェッルゴへと通じる道から遮断しようとして、立ちはだかり、夜明け前(しかし月が夜通し照らしていたが)に戦闘が開始された。
haud incertius diurno proelium fuit;
その戦闘は昼間の戦闘に劣らず勝敗が明らかであった。
§5.28.11sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.
しかし、ウェッルゴに伝わった叫び声は、ローマの陣営が攻撃されていると思い込ませ、非常に大きな恐怖を引き起こしたため、アエミリウスがいくら引き止め懇願しても無駄であり、彼らは散り散りになってトゥスクルムへと逃走した。
§5.28.12inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum.
そこからローマへと、ポストゥミウスと軍隊が全滅したという噂がもたらされた。
qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi.
しかしポストゥミウスは、夜明けが訪れて、秩序なく追撃してきた敵に対する待ち伏せへの恐怖を取り除くと、戦列を騎馬で巡り、約束を果たすよう求め、非常に大きな熱意を注ぎ込んだため、アイクィ人はもはや彼らの突撃を支えることができなかった。
caedis inde fugientium,
そこから、逃亡する者たちの虐殺が、怒りが勇気よりも支配して事態が進むときに常に起こるような惨劇となって、敵を破滅させるまで行われた。
§5.28.13qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est, tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae secuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
そして、トゥスクルムからの悲痛な知らせによって国家がいたずらに恐怖に震えていたところに、ポストゥミウスからの月桂冠で飾られた書簡が届き、そこにはローマ国民が勝利し、アイクィ人の軍勢は全滅したと記されていた。