Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.23.1-5.23.12

卡米卢斯的凯旋式与归还战利品之争

第 282 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马因维伊陷落而欢欣鼓舞,卡米卢斯乘白马战车举行凯旋式,被视为僭越和傲慢。随后他为履行对阿波罗的誓言而要求人民退还部分战利品,引起平民反感,在此期间,罗马与沃尔斯奇人和埃奎人达成和平。

§5.23.1Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae et, quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, §5.23.2tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato inmensum gaudium fuit et, priusquam senatus decerneret,
当维伊陷落的消息传到罗马时,尽管前兆已被消弭,预言者的解答与皮提亚的神谕也已广为人知,而且在人力所能及的范围内,罗马人已经选出了所有将领中最伟大的马尔库斯·富里乌斯担任统帅,然而,因为在那里进行了多年胜负难分的战争并遭受了许多惨败,胜利带来了仿佛出乎意料的无限喜悦。
§5.23.3plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant.
在元老院做出决议之前,所有的神殿里已经挤满了向神明致谢的罗马母亲们。
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.
元老院决定举行四天的祈愿祭,其天数在以前的任何战争中都未曾有过。
§5.23.4adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis celebratior quam ullius umquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit.
独裁官的归来也因所有阶层的人倾城而出前来迎接而比以往任何人的归来都更加盛大,其凯旋式也大大超出了那一天惯常的庆祝规格。
§5.23.5maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus; parumque id non civile modo, sed humanum etiam visum.
最引人注目的是,他本人乘着由白马牵引的战车进入市区;这不仅被认为不符合共和国公民的身份,甚至被认为超出了凡人的限度。
§5.23.6Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.
独裁官使用等同于朱庇特和太阳神之马的白马,甚至被人们视为对宗教的冒犯,主要由于这一个原因,凯旋式显得极为华丽,却并不怎么得人心。
§5.23.7tum Iunoni reginae templum in Aventino locavit dedicavitque Matutae matris; atque his divinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicavit.
随后,他在阿文提诺为天后朱诺选定了神庙的地址,并为母神马图塔献祭了神庙;在完成了这些神界和人间的事务后,他辞去了独裁官一职。
agi deinde de Apollinis dono coeptum.
接着,人们开始商议献给阿波罗的礼物。
§5.23.8cui se decumam vovisse praedae partem cum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent, §5.23.9haud facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.
当卡米卢斯称自己曾许愿将战利品的十分之一献给阿波罗,而祭司们判定必须免除人民的宗教债务时,要找到一种命令人民退还战利品以便从中拨出应献给神明之部分的办法并非易事。
§5.23.10tandem eo, quod lenissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam aestumasset suam, decumae pretium partis in publicum deferret, §5.23.11ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret.
最终,人们采取了看似最温和的方案:凡希望让自己和家人免受宗教惩罚的人,应自行估算其战利品的价值,并将十分之一的价款交到国库,以便用这笔钱制作一件与神庙的宏伟和神明的威严相称、且符合罗马人民尊严的黄金献礼。
ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienavit.
这一摊派也使平民的心与卡米卢斯疏远了。
inter haec pacificatum legati a Volscis §5.23.12et Aequis venerunt, inpetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello adquiesceret civitas, quam quod digni peterent.
在此期间,来自沃尔斯奇人和埃奎人的使者前来求和,和平得以达成,这更多是为了让因长期战争而疲惫不堪的国家得到休息,而不是因为求和者配得上和平。

词汇与语法注释

  1. §5.23.3quot dierum nullo ante bello — 属格 `dierum` 修饰关系代词 `quot`,表示前文 `supplicationes` 的持续天数,在此属于省略结构。`nullo ante bello` 是夺格独立结构,意为“在以前的任何战争中都未曾有过(如此多的天数)”。
  2. §5.23.5parumque id non civile modo, sed humanum etiam visum — 省略了系动词 `est`(即 `visum est`)。半否定词 `parum`(几乎不、太少)修饰整个 `non civile modo, sed humanum etiam` 结构,意为“这不仅被认为不符合公民身份,甚至被认为超出了人类的限度”。
  3. §5.23.8solvendum religione populum censerent — 由 `censerent` 引导的带对格的不定式结构,含有动形容词 `solvendum [esse]`。`religione` 是表示分离的夺格,依附于 `solvere`。整句意为“他们认为人民必须从宗教义务(誓言的束缚)中解脱出来(即应当交出十分之一的战利品)”。
  4. §5.23.11pacificatum — 动词 `pacifico` 的对格目的苏皮努姆(supine),与 §5.23.12 中的移动动词 `venerunt` 连用,表示目的:“(他们前来)求和”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.23.1-5.23.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.23.1-5.23.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。