§5.20.1dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi tantumque praedae fore, quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, §5.20.2ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit: deum inmortalium benignitate, §5.20.3suis consiliis, patientia militum Veios iam fore in potestate populi Romani; quid de praeda faciendum censerent?
当独裁官看到胜利已在掌握之中,一座极其富庶的城市即将被攻克,并且战利品将比以往所有战争合并在一起时还要多时,为了避免因战利品分配不公而引起士兵的愤怒,或者因过度慷慨而引起贵族们的反感,他向元老院送去一封信:依靠不朽神明的恩赐、他自己的谋略以及士兵们的忍耐,维伊很快就会置于罗马人民的控制之下;关于战利品,他们认为应该如何处理?
§5.20.4duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo, ut, qui particeps esse praedae vellet, §5.20.5in castra Veios iret, altera Ap. Claudi, qui largitionem novam, prodigam, inaequalem, inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi, ut eo minus tributi plebes conferret; §5.20.6eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat, ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
元老院有两种意见相持不下:一种是老普布利乌斯·利基尼乌斯的意见(据说他是被其儿子询问后第一个发言的),他主张公开向人民宣布,凡愿意分享战利品的人,都应当前往维伊的营地;另一种是阿庇乌斯·克劳狄乌斯的意见,他指责这种新型的、挥霍的、不公平的且草率的施舍,主张如果他们一旦认为将从敌人那里夺来的钱财存入因战争而枯竭的国库是罪恶的,他就赞成用这笔钱给士兵发放军饷,以便平民可以少交纳相应份额的战税;因为所有家庭都将平等地感受到这份礼物的实惠,而不会让那些贪图掠夺的城市闲散之辈的手,抢夺了勇敢战士的奖赏,因为通常情况总是:掠夺者往往较为怠惰,而每个人往往习惯于承担劳动和危险中最主要的部分。
Licinius contra suspectam §5.20.7et invisam semper eam pecuniam fore aiebat causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum praebituram; §5.20.8satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri et sentire praedae fructum ex eo bello, in quo prope consenuerint.
相反,利基尼乌斯声称,这笔钱将永远受到怀疑和痛恨,并会给平民提供控诉的口实,从而引发动乱和新法案的提出;因此,最好用这份礼物来安抚平民的心,以救济那些因多年战税而精疲力竭、财力空虚的人,并让他们在几乎为之衰老的那场战争中感受到战利品的果实。
gratius id fore laetiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.
比起在别人的裁决下获得数倍的赏赐,每个人用自己的手从敌人那里夺取并带回家,将是更令人愉快和高兴的事。
§5.20.9ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere plebi ac pati habere, quod cuique fors belli dederit.
独裁官本人也正试图逃避由此产生的怨恨和指责;因此他将此事委托给元老院;元老院也应该将这件推给自己的事情交给平民,并容许他们拥有战争的命运赐予每个人的东西。
haec tutior visa sententia est, §5.20.10quae popularem senatum faceret.
这个意见被认为更安全,因为因为它能使元老院获得人民的拥护。
edictum itaque est, ad praedam Veientem, quibus videretur, in castra ad dictatorem proficiscerentur.
因此发布了布告,凡有意者,皆可前往独裁官的营地,以获取维伊的战利品。