§5.21.1ingens profecta multitudo replevit castra.
出发的大批群众填满了营地。
tum dictator auspicato egressus, §5.21.2cum edixisset, ut arma milites caperent, “tuo ductu” inquit, “Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo.
这时,独裁官在占卜鸟羽之后走出来,传令兵士们拿起武器,说道:“在你的指引下,皮提亚的阿波罗,并在你神力的感召下,我前去毁灭维伊城,并向你许愿将此处的十分之一战利品奉献给你。
te simul, §5.21.3Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat.
同时,天后朱诺,你现在正居住在维伊,我祈求你追随我们这些胜者,前往我们的、也是即将属于你的城市,在那里将有一座配得上你伟大地位的神庙接纳你。
” §5.21.4haec precatus superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset.
” 如此祈祷之后,他凭借人数上的绝对优势从四面八方向城市发起进攻,以便让敌人对来自坑道的逼近危险感觉更加迟钝。
§5.21.5Veientes, ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare seque ultimum illum diem agere, §5.21.6nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse in muros pro se quisque armati discurrunt mirantes, §5.21.7quidnam id esset, quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus Romanus movisset, tum velut repentino icti furore inprovidi currerent ad muros.
维伊人根本不知道,他们已经遭到自己预言家和外国神谕的背叛,神明们已被邀请来分享他们的战利品,而其他的神明也通过许愿被从他们的城市中召唤出去、正注视着敌人的神庙和新的居所,而他们自己正在度过那最后的一天,他们最不担心的就是城墙已被坑道挖空、城楼已塞满敌人,于是每个人都拿起武器奔向城墙,心中感到诧异,究竟是怎么回事,这么多天来没有一个罗马人离开岗位,此刻却好像突然发疯似地、毫无防备地奔向城墙。
Inseritur huic loco fabula: §5.21.8immolante rege Veientium vocem haruspicis dicentis, qui eius hostiae exta prosecuisset, ei victoriam dari exauditam in cuniculo movisse Romanos milites, ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent.
此处插入了一个传说:当维伊国王在献祭时,内脏占卜师说“谁剖开这头祭兽的内脏,胜利就属于谁”的声音传到了坑道中,驱使罗马士兵打开坑道,夺走内脏并送呈独裁官。
§5.21.9sed in rebus tam antiquis si, quae similia veris sint, pro veris accipiantur, satis habeam; haec ad ostentationem scaenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere operae pretium est.
但对于如此古老的事物,如果能把貌似真实的当成真实的接受,我就心满意足了;这些更适合追求奇迹的舞台表演,而不是历史可信性的故事,既不值得去证实,也不值得去反驳。
§5.21.10cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars, cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
此时,塞满精选兵士的坑道突然将武装人员送入维伊城楼上的朱诺神庙;一部分人袭击了城墙上背对他们的敌人,一部分人扯开城门的锁闭,另一部分人则在女人和奴隶从屋顶投掷石块和瓦片时四处纵火。
§5.21.11clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet.
恐吓者与恐惧者的各种声音,夹杂着妇女和儿童的哭喊,喊杀声充斥了每一个角落。
§5.21.12momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus inpletur; omnibus locis pugnatur;
刹那之间,城墙上的守军纷纷跌落,城门被打开,一些人结队冲入,另一些人攀爬无人防守的城墙,城市顿时塞满了敌人;各处都展开了战斗。
§5.21.13deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur.
随后,在已经进行了大量杀戮之后,战斗逐渐平息,独裁官命令传令官宣布,不得伤害手无寸铁之人。
is finis sanguinis fuit.
流血至此结束。
§5.21.14dedi inde inermes coepti, et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit.
于是,无武装的人开始投降,兵士们在独裁官的准许下散去寻找战利品。
quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse, §5.21.15ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani videretur, ut eam invidiam lenire quam minimo suo privato incommodo publicoque populi Romani liceret.
当这些战利品被运送到他眼前,其数量和价值都大大超出了先前的期望和估计时,据说他向天举起双手祈祷:如果神明或凡人中有人认为他自己和罗马人民的运气过于显赫,那么允许他以自己最小的私人损失以及罗马人民的公有损失来减缓这种怨恨。
§5.21.16convertentem se inter hanc venerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse, idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem.
据传说,他在祈祷过程中转身时,滑倒在地;后来根据事态的发展推测此事的人们认为,这一不祥之兆预示着卡米卢斯本人的被判有罪,以及随后数年后发生的罗马城被占领的毁灭性灾难。
§5.21.17atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae est consumptus.
这一天就在屠杀敌人和洗劫这座极尽奢华的城市中度过了。