§5.1.1pace alibi parta Romani Veique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret.
在其他地方实现和平的同时,罗马人与维伊人正以极大的愤怒与仇恨交战,以至于显而易见,败者的末日即将到来。
comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt.
这两个民族的民会是以截然不同的方式举行的。
§5.1.2Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot numquam antea, creati, M. Aemilius Mamercus iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Iulius Iulus, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus.
罗马人增加了具有执政官权力的军事护民官的人数;选出了前所未有的八位:马尔库斯·埃米利乌斯·马梅尔库斯(第二次)、卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯(第三次)、阿皮乌斯·克劳狄乌斯·克拉苏、马尔库斯·昆克蒂利乌斯·瓦鲁斯、卢基乌斯·尤利乌斯·尤卢斯、马尔库斯·波斯图米乌斯、马尔库斯·富里乌斯·卡米卢斯以及马尔库斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯。
§5.1.3Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere.
相反,维伊人由于厌倦了有时会引发不和的年度竞选,选出了一位国王。
offendit ea res populorum Etruriae animos non maiore odio regni quam ipsius regis.
这一举动触怒了埃特鲁里亚各民族的心,他们对王政的憎恨并不亚于对这位国王本人的憎恨。
§5.1.4gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, §5.1.5quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
此前,他因其财富与傲慢,已经引起了该民族的普遍反感,因为他粗暴地中断了神圣的竞技会, ——而中断这些竞技会被视为亵渎神明——,当时他因落选而愤怒(因为通过十二民族的投票,另一位祭司被优先选拔,胜过了他),于是突然将演职人员(其中大部分是他自己的奴隶)从演出中途带走。
§5.1.6gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec sub rege essent, decrevit.
因此,这个比其他任何民族都更加虔诚于宗教仪轨的民族(因为他们精于供奉神明的艺术),决定拒绝向维伊人提供援助,只要他们还处于国王统治之下。
§5.1.7cuius decreti suppressa fama est Veis propter metum regis, qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis auctore habebat.
由于对国王的恐惧,这一决定的传闻在维伊被隐瞒了下来。 因为凡是传出此类言论的人,国王都会将其视为叛乱的煽动者,而非无稽之谈的传播者。
§5.1.8Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant, §5.1.9ut ancipitia munimenta essent, alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent, obstruebatur.
虽然罗马人得到报告说埃特鲁里亚局势平静,但由于听说所有会议都在讨论这件事,他们依然修筑了防御工事,使其成为双向防壁,一部分朝向城市以防城内居民突围,另一部分正面则面向埃特鲁里亚,以阻挡可能从那里前来的援军。