§5.2.1cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum.
ローマの将軍たちは、強襲よりも包囲戦に大きな期待を寄せていたため、ローマ兵にとっては前例のないことであるが、冬営地の建設さえ始められ、冬を越すことで戦争を継続しようというのがその方針であった。
§5.2.2quod postquam tribunis plebis iam diu nullam novandi res causam invenientibus Romam est adlatum, §5.2.3in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos hoc illud esse dictitantes, quod aera militibus sint constituta;
このことが、長い間、体制刷新のきっかけを全く見出せずにいた護民官たちのもとにローマへと伝えられると、彼らは民会に躍り出て、「兵士たちに手当が制定されたこと、それこそがこれのためであったのだ」と繰り返し主張し、民衆の心を煽り立てた。
nec se fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. venisse libertatem plebis;
そして、敵からのあの贈り物が毒を塗られたものであるだろうという彼らの予感は外れていなかった、すなわち平民の自由は売り払われたのだ、と述べた。
§5.2.4remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos ac res invisere suas.
青年たちは都市からも国家からも永久に遠ざけられ、追い払われ、今や冬や季節にさえ屈せず、我が家や自らの財産を顧みることもないのだ、と。
§5.2.5quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset.
この継続的な軍事奉仕の理由が何であると彼らは思っているのか。 平民のすべての力があるところの、それら青年たちが大勢集まることによって、彼らの利益に関するいかなる決定もなされないようにすること、これ以外には確実に何一つ見出せないだろう、と。
§5.2.6vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes;
さらに、ウェイイ人よりもはるかに激しく苦しめられ、屈服させられている。
quippe illos hiemem sub tectis suis agere egregiis muris situque naturali urbem tutantes, §5.2.7militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem.
なぜなら、あちらは優れた城壁と自然の地勢によって都市を守りつつ、我が家で冬を過ごしているのに、ローマの兵士は、陸上でも海上でもすべての戦争の休息期であるはずの冬の期間でさえ武器を置くことなく、雪や霜に埋もれながら、テントの下で過酷な作業と労働に耐え忍んでいるからである、と。
§5.2.8hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque inportunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent, quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent.
王たちも、護民官権限が創設される以前のあの傲慢な執政官たちも、独裁官の厳めしい命令も、無慈悲な十人委員も、軍事護民官がローマの平民に対して王政を敷くために、軍事奉仕を年中無休のものとするような、これほどの奴隷状態を課したことはなかった。
quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, §5.2.9qui proconsularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint? sed id accidere haud inmerito.
あの者たちが執政官や独裁官になったなら、一体何を仕出かすだろうか、執政官代理の模像をこれほどまでに残虐かつ凶暴なものにした彼らが。 しかし、このような事態が起こるのも無理はない。
non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.
八名の軍事護民官の中にさえ、平民のための席は一つもなかったのだから。
§5.2.10antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos, nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire,
以前は貴族たちが最大の闘争の末に三つの席を満たすのが常であったのに、今や彼らは八頭立ての馬車のごとく一丸となって官職を掌握しに向かっている。
§5.2.11et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam, qui, si nihil aliud, admoneat collegas liberos et civis eorum, non servos militare,
そして、その群れの中にさえ、平民は一人も混ざっておらず、もし他に何もしないとしても、同僚たちに対して、軍務に就いているのは奴隷ではなく、自由な人々であり彼らと同胞の市民なのだということを思い起こさせる者すら一人もいないと。
§5.2.12quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentis liberosque ac coniuges invisere et usurpare libertatem et creare magistratus.
彼らこそは、少なくとも冬には我が家や屋根の下に連れ戻され、一年のうちある時期には親や子や妻を顧み、自由を行使し、政務官を選出するべき人々であるのに、と。
§5.2.13haec taliaque vociferantes adversarium haud inparem nacti sunt Ap.
彼らがこのようなことや同様のことを叫び立てていると、同僚たちによって護民官の煽動を抑えるために残されたアッピウス・クラウディウスという、決して侮れない敵手に遭遇した。
Claudium relictum a collegis ad tribunicias seditiones conprimendas, virum inbutum iam ab iuventa certaminibus plebeis,
彼は若い頃からすでに平民との闘争に身を浸してきた男であった。
§5.2.14quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissolvendae.
彼は数年前に、同僚たちの介入を通じて護民官権限を解体することを提案した者として記録されている人物であった。