§5.17.1ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
从那时起,被俘的预言者开始受到极大的器重,军事护民官科尔内利乌斯和波斯图米乌斯开始起用他来消除阿尔巴的异兆并依礼祭平神怒。
§5.17.2inventumque tandem est, ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne dii arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite concepisse.
最终人们终于发现,神明是在指责哪项被疏忽的仪式或被中断的年度祭礼:这其实无非是因为,那些在选举中带有占卜瑕疵而当选的政务官,未能按照正确的仪式宣布拉丁节日以及阿尔巴山上的祭祀。
§5.17.3unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur.
对这些事的唯一赎罪方式是:军事护民官辞去职务,重新开始占卜,并进入空位期。
§5.17.4ea ita facta sunt ex senatus consulto.
这些事根据元老院的决议照办了。
interreges tres deinceps fuere: L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius Camillus.
此后相继有三位空位期执政:卢基乌斯·瓦莱里乌斯、昆克图斯·塞尔吉乌斯·菲德纳斯、马尔库斯·富里乌斯·卡米卢斯。
§5.17.5numquam desitum interim turbari comitia interpellantibus tribunis plebis, donec convenisset prius, ut maior pars tribunorum militum ex plebe crearetur.
与此同时,平民护民官的阻挠从未停止扰乱大会,直到双方事先达成协议,规定军事护民官的大多数应从平民中选出。
quae dum aguntur,
在进行这些事情的时候,埃特鲁里亚的会议在沃尔图姆纳神庙举行。
§5.17.6concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis, ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent,
卡佩纳人和法莱里人要求埃特鲁里亚的所有人民万众一心、共同谋划,将维伊从包围中解救出来。
§5.17.7responsum est antea se id Veientibus negasse, quia, unde consilium non petissent super tanta re, auxilium petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam illis negare.
对此,会议给出的答复是:此前他们曾对维伊人拒绝过此事,因为维伊人既然未在如此重大的事情上向他们寻求建议,就不该寻求援助;而现在,由于他们自身的情况,他们自己的命运也对维伊人予以拒绝。
§5.17.8maxime in ea parte Etruriae consedisse gentem invisitatam; novos accolas Gallos esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.
尤其是,一个未曾见过的民族已经定居在埃特鲁里亚的那部分地区;新的邻居是高卢人,与他们既没有足够可靠的和平,也没有确凿的战争。
§5.17.9sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari, ut, si qui iuventutis suae voluntate ad id bellum eant, non inpediant.
然而,考虑到血缘、名声以及同胞们眼前的危险,他们做出了这样的让步:如果有任何青年自愿前往参加那场战争,他们将不予阻止。
§5.17.10eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat; eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coepere.
在罗马有传闻说,这股庞大的敌军已经到来;因此,正如通常发生的那样,国内的内讧在共同的恐惧中开始缓和。