Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §5.16.1-5.16.10

击退塔尔奎尼人与德尔斐神谕的送达

第 275 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

新任军事护民官就职,出其不意地击退了掠夺罗马领土的塔尔奎尼人。与此同时,从德尔斐返回的使节带回了神谕,指示如何排干阿尔巴湖之水并攻克维伊。

§5.16.1priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus, L. Furius Medullinus quartum, L. Sergius Fidenas, A. Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius magistratum inierunt.
在使节从德尔斐返回、或阿尔巴预兆的消灾仪式被找到之前,新的具有执政官权力的军事护民官卢基乌斯·尤利乌斯·尤鲁斯、第四次出任的卢基乌斯·富里乌斯·美杜里努斯、卢基乌斯·塞尔吉乌斯·菲德纳斯、奥卢斯·波斯图米乌斯·雷吉伦西斯、普布利乌斯·科尔内利乌斯·马鲁吉嫩西斯、奥卢斯·曼利乌斯就任。
§5.16.2eo anno Tarquinienses novi hostes exorti.
这一年,塔尔奎尼人作为新的敌人兴起。
quia multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veienti quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, §5.16.3inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in agrum Romanum cohortes expedites mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.
因为他们看到罗马人同时被许多战争所牵制——在安克苏尔与沃尔斯基人(那里的守备队正被包围),在拉比基与埃奎人(他们正在进攻那里的罗马殖民地),此外还有与维伊、法莱里和卡佩纳的战争——并且由于贵族和平民之间的争斗,城墙内的事务也并不平稳,在这些情况下,他们认为有了可乘之机,便派遣轻装步兵大队进入罗马领土进行掠夺:因为他们认为,罗马人要么为了不让自己增加新战争的负担而甘愿让这种侵害不被报复,要么会派出一支人数少且不够强壮的军队进行追击。
§5.16.4Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.
对罗马人来说,这种屈辱带来的愤怒甚至超过了对塔尔奎尼人掠夺的担忧;因此,这件事既没有大张旗鼓地进行,也没有拖延太久。
§5.16.5A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu — etenim ab tribunis plebis inpediebantur —, sed prope omnium voluntariorum, quos adhortando incitaverant, coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere.
奥卢斯·波斯图米乌斯和卢基乌斯·尤利乌斯并没有通过正规征兵——因为他们受到了平民护民官的阻挠——而是凭借几乎全部由他们通过激励召集起来的志愿人员组成的队伍,从小道穿过卡埃雷的土地,出其不意地袭击了那些正从掠夺中归来、因战利品沉重而行动迟缓的塔尔奎尼人。
§5.16.6multos mortales obtruncant, omnes exuunt inpedimentis et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur.
他们杀死了许多人,剥夺了所有人随身携带的行李,并收回了从自己土地上被掠夺的物品,回到了罗马。
§5.16.7biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita — erant autem ea pleraque hostium ipsorum — sub hasta veniere, quodque inde redactum, militibus est divisum.
失主有两天时间来认领物品;第三天,未被认领的物品——而其中大部分是敌人自己的财产——被公开拍卖,所得收入分配给了士兵。
cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque
其他战争,尤其是维伊战争,胜负仍未确定。
§5.16.8Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem responso captivi vatis: “Romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque rivis extingues;
而此时,罗马人对人类的帮助感到绝望,正寄希望于命运和神明,这时德尔斐的使节回来了,带来了与被俘预言者的回答相一致的德尔斐神谕:“罗马人啊,切勿让阿尔巴湖之水留在湖中,切勿容许它顺着自己的河流流入大海;将其排出以浇灌田地,并通过水渠将其分散直至消隐。
§5.16.9tum tu insiste audax hostium muris memor, quam per tot annos obsides urbem, ex ea tibi his, quae nunc panduntur, fatis victoriam datam.
然后你便可大胆地逼近敌人的城墙,记住:对于你包围了这么多年的那座城市,通过现在所展现的命运,胜利已经赐予了你。
§5.16.10bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut adsolet, facito.
战争结束后,作为胜利者,将丰盛的礼物带到我的神殿,并按照习俗,恢复并举行那些曾被疏忽的祖传祭祀。

词汇与语法注释

  1. 5.16.1priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur — 连词 `priusquam`(在……之前)伴随着未完成过去时虚拟语气 `redirent` 和 `invenirentur`,用以表示尚未实现、预期或防范的事态。
  2. 5.16.3aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos — 由前文的分词 `rati`(认为)引导的间接引语。在此“对格与不定式(A.C.I.)”结构中,`Romanos` 是对格主语,`passuros [esse]` 是将来主动不定式(省略了 `esse`)。
  3. 5.16.8cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas — 神谕中强烈的禁止命令表达。`cave`(当心、勿使)后面,前半句接被动不定式 `contineri`,后半句接省去了 `ut` 的现在时虚拟语气 `sinas`。
  4. 5.16.10portato — 第二人称单数将来命令(第二命令法)。在神谕、法律或宗教仪式等语境中常被用来规定未来必须遵守的庄严命令(随后的 `facito` 亦同)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §5.16.1-5.16.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:5.16.1-5.16.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。