§5.14.1haec eo anno acta.
这些事发生在那一年。
et iam comitia tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat quippe non communicatum modo cum plebe, sed prope amissum cernentibus summum imperium.
此时,军事护民官的选举已经临近,贵族们对选举的关注几乎超过了对战争的关注,因为在他们看来,最高权力不仅与平民分享,而且几乎已经丧失。
§5.14.2itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum, quos praetereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi, perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non homines modo, sed deos etiam exciebant in religionem vertentes comitia biennio habita: §5.14.3priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proxumo non prodigia, sed iam eventus: §5.14.4pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inventum sit; comitiis, auspicato quae fierent, indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi.
因此,他们根据事先的协定,准备让一些最显赫的人物出来竞选,相信平民会对忽略这些人感到羞愧;尽管如此,贵族们自己也好像所有人都是候选人一样,尝试了所有手段,不仅动员了人,还动员了神,将过去两年里举行的选举解释为对神灵的不敬:即在前一年,出现了一个无法忍受的、如同神迹般的严冬,而在接下来的一年里,出现的不再是征兆,而是实实在在的后果:神明毫无疑问的愤怒给田野和城市带来了瘟疫,而在命运之书中发现,为了驱逐这一瘟疫,必须安抚这些神明;并且在理应占卜后举行的选举中,在神明看来,官职被平民化、家族的界限被混淆是不可容忍的。
§5.14.5praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnis, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creavere, L.. Valerium Potitum quintum, M. Valerium Maximum, M. Furium Camillum iterum, L. Furium Medullinum tertium, Q. Servilium Fidenatem iterum, Q. Sulpicium Camerinum iterum.
人们不仅被候选人的威严所震撼,也被宗教畏惧所打动,选举了全部为贵族、且大部分是极受尊敬的人担任具有执政官权限的军事护民官:即第五次当选的卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯、马尔库斯·瓦莱里乌斯·马克西穆斯、第二次当选的马尔库斯·富里乌斯·卡米卢斯、第三次当选的卢基乌斯· 富里乌斯·美杜利努斯、第二次当选的克温图斯·塞尔维利乌斯·菲德纳斯、以及第二次当选的克温图斯·苏尔皮基乌斯·卡梅里努斯。
§5.14.6his tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum est; §5.14.7tota vis in populationibus fuit.
在这些护民官任内,在维伊并没有发生什么特别值得纪念的事;全部的力量都用在了劫掠上。
duo summi imperatores Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re, cui ferro aut igni noceri posset.
两位最高统帅,波蒂图斯在法莱里、卡米卢斯在卡佩纳,掠夺了大量的战利品,没有留下任何可以通过刀剑或烈火加以摧毁的完好之物。