§5.13.1Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
沃尔斯奇人土地上的安克苏尔,因节日里城防卫队的疏忽,在短时间内被收复。
— insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit.
这一年以寒冷多雪的冬季著称,以至于道路封闭,台伯河无法航行。
annona ex ante convecta copia nihil mutavit.
由于此前运入的粮食储备充足,粮价并未发生变化。
§5.13.2et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.
并且,由于普布利乌斯·里基尼乌斯在履行职务时,正如他毫无动乱地就职一样,带给平民的喜悦大于带给贵族的愤慨,于是在接下来的军事护民官选举中,选出平民的热望席卷了人们。
unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit; §5.13.3plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere: M. Pomponium, Cn. Duillium, Voleronem Publilium, Cn. Genucium, L. Atilium.
在贵族候选人中,只有马尔库斯·温图里乌斯一人保住了席位;几乎所有的百人队都选出了平民作为其他具有执政官权限的军事护民官:即马尔库斯·蓬波尼乌斯、盖乌斯·杜伊利乌斯、沃莱罗·普布利利乌斯、盖乌斯·格努基乌斯、卢基乌斯·阿蒂利乌斯。
§5.13.4tristem hiemem sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit.
在严寒的冬季之后,由于天气骤然向相反方向转变造成的不顺,或是由于其他什么原因,迎来了一个对所有动物而言都沉重且充斥着瘟疫的夏天。
cuius insanabili perniciei quando §5.13.5nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
面对这一无法治愈的灾祸,既然既找不到原因也看不到终点,便根据元老院的决议查阅了《西比拉书》。
§5.13.6duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque, Herculem et Dianam, Mercurium atque Neptunum tribus, quam amplissume tum apparari poterant, stratis lectis placavere.
负责祭祀的二人官,在罗马城中首次举行神宴祭(Lectisternium),在为期八天的时间里,在铺设好的三张卧榻上,以当时所能准备的最隆重仪式,安抚了阿波罗与拉托娜、赫拉克勒斯与狄安娜、墨丘利与涅普顿。
§5.13.7privatim quoque id sacrum celebratum est.
在私人生活里,这一祭祀也得到了隆重庆祝。
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum; §5.13.8vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde fnisse, quibus eam opem dei tulissent, vinciri.
据说,全城门户洞开,所有的物品都摆在露天处供众人共同使用,熟人和陌生的旅人都被迎接入内款待,甚至与仇人之间也进行了友好和善的谈话,人们克制了争吵和诉讼;囚犯们在那些日子里也被解除了锁链;此后,人们认为重新捆绑那些被神明赐予这一救助的人,将成为宗教上的禁忌。
§5.13.9interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis.
与此同时,在维伊,由于三场战争合而为一,产生了多重的恐惧。
namque eodem, quo antea, modo circa munimenta, cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est.
因为正如之前那样,在工事周围,当卡佩纳人和法里斯基人突然前来支援时,罗马人不得不与三支军队展开一场胜负未卜的战斗。
§5.13.10ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini.
最重要的是,对塞尔吉乌斯和维尔吉尼乌斯被判罪的记忆起到了帮助作用。
itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur; §5.13.11inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
因此,从先前一直无所作为的大营中,部队在极短时间内迂回包抄,从背后袭击了正转向罗马土垒的卡佩纳人;战斗由此打响,也给法里斯基人带来了恐惧,而从营垒中适时发起的突击击退了惊慌失措的他们。
repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem.
随后,获胜者们追击被击退的敌人,进行了惨烈的屠杀。
§5.13.12nec ita multo post iam palantibus, velut tuti forent, forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.
此后不久,当那些人以为自己已经安全而四处散开时,碰巧遇到了在卡佩纳领土上进行掠夺的罗马人,后者消灭了战斗的残部。
§5.13.13et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
许多逃回城内的维伊人在城门前被杀,因为由于害怕罗马人会同时冲进来,守军关上了大门,将他们自己人中殿后的那些人拒之门外。