§5.13.1Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis urbis.
ウォルスキ人の土地にあるアンクスルは、祝日に市の守衛たちが怠慢であったため、短期間で奪還された。
— insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit.
この年は冷酷で雪の多い冬によって際立っており、そのため道は閉ざされ、ティベリス川は航行不能となった。
annona ex ante convecta copia nihil mutavit.
前もって運び込まれていた備蓄のおかげで、食糧価格は変動しなかった。
§5.13.2et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit, dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi.
そして、プブリウス・リキニウスが、平民の大きな喜びと貴族のそれほどではない憤りのうちに、騒動を起こすことなく職務に就いたのと同様に、職務を遂行したため、次の軍事護民官選挙において平民を選出することへの憧れが人々を襲った。
unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit;
貴族の候補者のうち、マルクス・ウェトゥリウス一人がその地位を維持した。
§5.13.3plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere centuriae dixere: M. Pomponium, Cn.
他の執政官権限のある軍事護民官には、ほぼすべての百人隊が平民たちを指名した。
Duillium, Voleronem Publilium, Cn. Genucium, L. Atilium.
マルクス・ポンポニウス、グナエウス・ドゥイリウス、ウォレロ・プブリリウス、グナエウス・ゲヌキウス、ルキウス・アティリウスである。
§5.13.4tristem hiemem sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit.
この厳しい冬に続いて、天候の不順による急激な逆方向への変化のためか、あるいは何か他の原因によるものか、すべての動物にとって過酷で疫病に満ちた夏がやってきた。
cuius insanabili perniciei quando §5.13.5nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto aditi sunt.
その癒やしがたい破滅に対して、原因も終わりも見出されなかったため、元老院決議に基づきシビュラの書が参照された。
§5.13.6duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque, Herculem et Dianam, Mercurium atque Neptunum tribus, quam amplissume tum apparari poterant, stratis lectis placavere.
儀式を執り行うための二人官は、ローマ市で当時初めて行われた寝台饗宴によって、8日間にわたり、敷かれた3つの寝台の上で、アポロンとラトナ、ヘラクレスとディアナ、メルクリウスとネプトゥヌスを、当時準備しうる限り最も盛大に和らげた。
§5.13.7privatim quoque id sacrum celebratum est.
個人レベルでも、この儀式は祝われた。
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
全市で門戸が開かれ、すべてのものの共同の使用が公の場に置かれるなか、知る人も知らない旅人も至る所で宿に招き入れられ、敵とも親切かつ礼儀正しく会話が交わされ、争いや訴訟は控えられたと人々は伝えている。
§5.13.8vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde fnisse, quibus eam opem dei tulissent, vinciri.
囚人たちからもその期間中は鎖が解かれ、その後、神々がそのような救いをもたらしてくれた人々を再び縛ることは宗教的なタブーとされた。
§5.13.9interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis.
その間、ウェイイでは、3つの戦争が1つに集まったため、複合的な恐怖が生じていた。
namque eodem, quo antea, modo circa munimenta, cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent, adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est.
というのも、以前と同じ方法で防壁の周囲において、カペナ人とファリスキ人が突如援軍として現れたため、3つの軍隊に対して、どちらに転ぶか分からない戦闘が戦われたからである。
§5.13.10ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini.
何よりも助けになったのは、セルギウスとウェルギニウスの有罪判決の記憶であった。
itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;
そのため、以前は何も行われていなかった大陣営から、部隊が短時間で回り込み、ローマの土塁に向かっていたカペナ人を背後から攻撃した。
§5.13.11inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta avertit.
そこから戦いが始まり、ファリスキ人にも恐怖をもたらした。 そしてうろたえる彼らを、陣営から時宜を得て行われた突撃が敗走させた。
repulsos deinde insecuti victores ingentem ediderunt caedem.
その後、勝者たちは撃退された者たちを追撃し、大虐殺を行った。
§5.13.12nec ita multo post iam palantibus, velut tuti forent, forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae absumpsere.
それからそれほど経たないうちに、もう安全であるかのように彷徨っていた者たちに、カペナの領地を略奪していた者たちが偶然出くわし、戦いの生き残りを一掃した。
§5.13.13et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
また、街へと逃げ帰るウェイイ人の多くが門の手前で殺害された。 これは、ローマ人が同時に侵入してくるのではないかという恐怖から、門を閉めてしまい、味方の最後尾の者たちを締め出したためである。