§5.10.1L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo iterum, M. Aemilio Mamerco tertium, Cn. Cornelio Cosso iterum, K. Fabio Ambusto, L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta.
在卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯第四次、马尔库斯·富里乌斯·卡米卢斯第二次、马尔库斯·埃米利乌斯·马梅尔库斯第三次、格奈乌斯·科尔内利乌斯·科苏斯第二次、凯索·法比乌斯·安布斯图斯、卢基乌斯·尤利乌斯·尤卢斯担任具有执政官权力的军事护民官期间,国内外建树颇多。
§5.10.2nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad Capenam et ad Falerios et in Volscis, §5.10.3ut Anxur ab hostibus recuperaretur, et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo iudicia eorum, qui paulo ante consulari potestate fuerant, excivere.
因为当时在同一时间发生了多方面的战争,分别在维伊、卡佩纳、法莱里以及沃尔斯奇人的领地,由此,安克苏尔从敌人手中收复;与此同时,在罗马,征兵与征收贡赋同时进行带来了困难,关于补选平民护民官也产生了争执,而且此前不久曾具有执政官权力的两人的两场审判引起了不小的动荡。
§5.10.4omnium primum tribunis militum fuit dilectum habere, nec iuniores modo conscripti, sed seniores etiam coacti nomina dare, ut urbis custodiam agerent.
最首要的任务是军事护民官进行征兵,不仅青年人被征召,老年人也被强迫登记姓名以执行城防任务。
quantum autem augebatur militum numerus, §5.10.5tanto maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo conferebatur, invitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem opera quoque militari laborandum serviendumque rei publicae erat.
然而,士兵人数增加得越多,所需用于军饷的资金也就越多,而这又是通过贡赋来筹集的,留在国内的人极其不情愿地缴纳,因为他们虽然在守卫城市,但也必须以军事劳役为国家出力并效劳。
§5.10.6haec, per se gravia, indigniora ut viderentur, tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent.
这些事情本身就很沉重,而平民护民官通过煽动性的群众集会,指责给士兵定下军饷的目的在于,用军役折磨一部分平民,而用贡赋折磨另一部分平民,从而使这些事情显得更加不公。
§5.10.7unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri, ut diutius gerant.
他们称,一场战争如今已经拖到了第三年,并且是故意打得很糟,以便能够更长久地打下去。
in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos et pueros quoque ac senes extractos.
接着,通过一次征兵就为四场战争编组了军队,甚至连少年和老人也被拉了出来。
§5.10.8iam non aestatis nec hiemis discrimen esse, §5.10.9ne ulla quies umquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut, cum confecta labore, vulneribus, postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria velut faenore accepta multiplicia rei publicae reddant.
如今已经不再有夏天和冬天的区别,为的是决不让悲惨的平民获得任何喘息的机会;平民现在甚至被彻底变为了纳税者,以至于当他们带着因劳苦、负伤以及最终因衰老而残破的躯体归来,并发现由于主人长期不在而使家里的一切都荒芜时,他们还必须从受损的家产中支付贡赋,并且将作为军饷领取的钱财,如同连本带利借来的一般,成倍地偿还给国家。
inter dilectum tributumque §5.10.10et occupatos animos maiorum rerum curis comitiis tribunorum plebis numerus expleri nequiit.
在征兵和贡赋以及人们的心思被更重大事务所占据期间,平民护民官选举的法定人数无法填满。
pugnatum inde, in loca vacua ut patricii cooptarentur.
此后便发生了争斗,企图让贵族补选进空缺的席位中。
§5.10.11postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis Treboniae causa effectum est, ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius haud dubie patriciorum opibus.
在这一企图无法实现之后,然而为了削弱《特雷波尼乌斯法》,最终还是促成了盖乌斯·拉凯里乌斯和马尔库斯·阿库蒂乌斯在贵族势力的无疑支持下补选为平民护民官。