§45.9.1maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
安菲波利斯接纳了军队的大部分,其余的由邻近的城市接纳。
§45.9.2hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
这是罗马人与培尔修斯之间战争的终结——这场战争曾连续进行了四年——同时也标志着在欧洲大部分地区及整个亚洲都享有盛名的王国的终结。
§45.9.3vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant.
人们将培尔修斯视为自第一位统治者卡拉诺斯以来的第二十代国王。
Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos.
培尔修斯在昆图斯·富尔维乌斯和卢基乌斯·曼利乌斯担任执政官时继承王位,在马尔库斯·尤尼乌斯和奥卢斯·曼利乌斯担任执政官时被元老院封为国王;他统治了十一年。
§45.9.4Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa.
马其顿民族在阿敏塔斯之子腓力之前名声十分卑微;此后,由于他,马其顿开始壮大,但仍然局限在欧洲的边界内,包容了整个希腊以及色雷斯和伊利里亚的一部分。
§45.9.5superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; §45.9.6Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragravit.
随后,它向亚洲泛滥,在亚历山大统治的十三年间,首先将波斯帝国曾占领的几乎无边无际的所有疆土置于自己的统治之下;由此,他横跨了阿拉伯人和印度,在那里,红海包围着大地的尽头。
§45.9.7tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
当时,马其顿的王国和名声在地上是最大的;随后,因亚历山大之死而分裂成许多王国,当每个人都为自己争夺财富时,其力量四分五裂,从命运的最高峰走向最终的结局,它依然挺立了一百五十年。