§45.9.1maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
アンフィポリスが軍隊の大部分を受け入れ、残りを近隣の諸都市が受け入れた。
§45.9.2hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni.
丸4年間絶え間なく戦争が行われた後、ローマ人とペルセウスとの間のこの戦争の終結は、同時に、ヨーロッパの大部分とアジア全域にわたって名高かった王国の終結でもあった。
§45.9.3vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant.
ペルセウスは、最初の王であったカラノスから数えて20代目にあたる。
Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnavit undecim annos.
ペルセウスはクィントゥス・フルウィウスとルキウス・マンリウスが執政官のときに王位に就き、マルクス・ユニウスとアウルス・マンリウスが執政官のときに元老院から王と認められ、11年間統治した。
§45.9.4Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa.
マケドニア人の民族は、アミュンタスの子フィリッポスの時代までは極めて無名であったが、その後、彼を通じて増大し始めると、ギリシア全土、ならびにトラキアとイリュリアの一部を包含しながらも、自らをヨーロッパの境界内にとどめていた。
§45.9.5superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;
その後、彼らはアジアへと溢れ出、アレクサンドロスが統治した13年の間に、まず、ペルシア人の帝国がほぼ無限の広がりをもって存在していたすべての場所を、自らの支配下に置いた。
§45.9.6Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragravit.
そこからさらに、大地の極限の境界を紅海が取り囲んでいるアラビア人の土地やインドへと、彼は縦横に駆け巡った。
§45.9.7tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
当時、マケドニアの王国と名声は地上で最大のものであったが、その後、アレクサンドロスの死によって、それぞれが富を我が物としようと奪い合う中で、多くの王国へと分裂し、国力を削られながらも、幸運の絶頂から最後の終焉に至るまで、150年の間存続した。