Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.10.1-45.10.15

罗马使节访问罗得岛与对亲马其顿派的死刑决议

第 1736 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

随着罗马获胜的消息传播,罗马使节访问罗得岛,罗得人面临波皮利乌斯的严厉指责和德基米乌斯的温和劝告。为此,罗得岛立即通过决议判处亲马其顿派死刑。

§45.10.1victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit.
当罗马获胜的消息传到亚洲时,曾率领一队轻捷船停泊在法奈的安特诺尔,随即从那里渡海前往卡桑德里亚。
§45.10.2C. Popilius, qui Deli in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, §45.10.3ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet.
盖乌斯·波皮利乌斯当时在提洛岛守卫前往马其顿的船只,在听说马其顿战事已毕、敌方的轻捷船已从停泊地被驱逐后,他也遣散了阿塔罗斯的船只,继续航行前往埃及,以执行所承担的使节任务,以便在安条克抵达亚历山大里亚城墙之前,能够迎面拦住他。
§45.10.4cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt — iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat — orantes, ut Rhodum deveherentur: §45.10.5pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent quaeque agerentur Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre.
当使节们乘船绕过亚洲,来到距离罗得岛仅二十多英里、正对着该城本身的港口洛里马时,罗得人的领袖们前来迎接他们——因为胜利的消息此时也已传到了那里——恳求他们顺道访问罗得岛:他们声称这关系到该城邦的名誉与安全,使节们应当亲自了解罗得岛过去所做和正在做的一切,并将亲自查明的事实而非街谈巷议报告给罗马。
§45.10.6diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur.
尽管使节们长期拒绝,但最终还是被说服,为了一个盟邦城市的安全而允许航程稍作耽搁。
postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt.
到达罗得岛后,同样是这些人通过恳求,把他们也拽进了公民大会。
§45.10.7adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, §45.10.8rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur, §45.10.9voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent.
使节们的到来不仅没有减轻该城邦的恐惧,反而增加了它;因为波皮利乌斯把在战争中他们个人和整体所说的敌对言论、所做的敌对行为,都罗列了出来,而由于他天性严厉,更增添了所说之事的严酷性,他面目狰狞,声音充满指责,以至于尽管他与该城邦并无私怨,罗得人却能从这一名罗马元老院议员的刻薄中,推测出整个元老院对他们的态度。
§45.10.10C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit: §45.10.11eos, venalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret.
盖乌斯·德基米乌斯的话则较为温和,他说在波皮利乌斯所提到的大多数事情中,过错不在于人民,而在于少数煽动群众的人:这些人唯利是图、口蜜腹剑,通过了充满对国王阿谀奉承的决议,并派遣了那些让罗得人始终既感到羞耻又感到后悔的使节。
quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum versura.
他说,如果人民理智尚存,所有这些惩罚都将落到罪魁祸首的头上。
§45.10.12cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores verterat.
他的发言赢得了极大的赞同,这不仅是因为他免除了大众的罪责,也是因为他将过错归咎于首恶之人。
§45.10.13itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.
因此,当罗得人的领袖向罗马人做出答复时,那些企图设法洗刷波皮利乌斯所指控罪名之人的发言,绝没有那些赞同德基米乌斯、主张惩罚首恶以赎罪之人的发言那么令人满意。
§45.10.14decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur.
于是立刻通过决议:凡被证实曾为培尔修斯辩护、反对罗马人发表言论或采取行动者,一律判处死刑。
excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt.
在罗马人到来之前,有些人已经离开该城,另一些人则自杀身亡。
§45.10.15legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur.
使节们在罗得岛逗留不超过五天,便动身前往亚历山大里亚。
nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.
但罗得人并没有因此而怠慢执行在使节面前通过的决议进行审判;在执行此事上的坚持不懈,既是由于德基米乌斯的温和,也是由于波皮利乌斯的严厉所致。

词汇与语法注释

  1. 45.10.2debellatum — 非人称被动完成时(省去 esse 的 debellatum esse),在动词/介词引导的宾格加不定式结构中,客观地陈述了马其顿战争已宣告结束的事实。
  2. 45.10.5noscere ipsos omnia — 作为不定式 noscere 主语的宾格代词 ipsos,在此语境中指的是罗马使节们(即前文提到的 legati),而非罗得人的领袖们。
  3. 45.10.11quae omnia ... versura — 此处 versura 是省去 esse 的将来主动不定式(versura esse),以关系代词 quae omnia 为主语,在间接引语中表达了以人民恢复理智为条件而导致的未来结果。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.10.1-45.10.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.10.1-45.10.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。