§45.8.1prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret?
执政官首先盘问,他是被迫于何种不义,竟以如此敌对的心态对罗马人民发动战争,从而使他自己和他的王国陷入极端的危机之中?
§45.8.2cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: §45.8.3“si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; §45.8.4nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?”
在众人等待他的回答时,他看着地面,默默地流了很久的泪,执政官便再次说道: “如果你在年轻时继承了王国,我或许还不会那么惊讶你竟然不知道罗马人民作为朋友或敌人是多么具有分量;但事实上,既然你既亲身经历了你父亲与我们进行的战争,又记得此后我们对他怀着极大的诚信所维系的和平,那么,你到底有什么打算,竟宁愿与那些你已在战争中体验过其力量、在和平中体验过其诚信的人交战,而不愿与他们保持和平呢?
§45.8.5nec interrogatus nec accusatus cum responderet, “utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe.
” 当他既不作辩解也不作反驳,依然默不作声时,执政官说:“无论这些事情是如何发生的,不论是因为人类的错误,还是偶然,或是不可抗拒的必然,你都要保持良好的心态。
multorum regum populorumque casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.
罗马人民的宽大通过许多国王和民族的遭际而为人所知,这不仅给你带来希望,甚至给你带来几乎可以确定能保全生命的信心。
” §45.8.6haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis “exemplum insigne cernitis” inquit “mutationis rerum humanarum.
” 执政官用希腊语对培尔修斯说了这些话;随后用拉丁语对自己的部下说:“你们看到了一个人类命运变迁的显著范例。
vobis hoc praecipue dico, iuvenes.
年轻人,我特别对你们说这句话。
ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit.
因此,在顺境中绝不应对任何人傲慢和残暴,也不应信任眼前的幸运,因为傍晚会带来什么还是个未知数。
§45.8.7is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringet. ” consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur.
只有那样的人才是真正的男子汉:顺境的轻风不会使他的心飘飘然,逆境也无法摧毁他的心志。 ”顾问会散会后,监护国王的职责被交托给昆图斯·埃利乌斯。
§45.8.8eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat.
那一天,培尔修斯不仅被邀请到执政官处共进晚餐,而且他也得到了在这种境遇下所能获得的所有其他敬意。
exercitus deinde in hiberna dimissus est.
随后,军队被解散前往冬营。