§45.5.1quae dum aguntur, classis Cn. Octavi Samothracam est adpulsa.
在这些事情进行期间,古奈乌斯·奥克塔维乌斯的舰队在萨莫色雷斯岛靠岸。
is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio.
他也试图通过施加眼前的恐怖,时而用威胁,时而用希望来诱使他投降,而此时,一桩无论是出于偶然还是出于计谋而发生的事态在这一进程中帮助了他。
§45.5.2L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent.
著名青年卢基乌斯·阿提利乌斯注意到萨莫色雷斯人民正在集会,便向政务官们请求,允许他用寥寥数语对人民发表演说。
§45.5.3permisso “utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inviolati soli esse?”
获得许可后,他说道:“萨莫色雷斯的东道主们,我们所听闻的关于这座岛屿是神圣的、且其整片土地都是尊贵而不可侵犯的说法,究竟是真的还是假的?
§45.5.4cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, “cur igitur” inquit “pollui eam homicida, sanguine regis Eumenis violavit, et, cum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sint purae manus, sacris arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?”
” 当所有人都对那广为信奉的神圣性表示赞同后,他说道:“那么,为什么一个杀人犯会污染了它,并用埃乌梅内斯国王的血亵渎了它? 而且,既然祭仪的每一篇序言都将双手不洁之人拒于祭仪之外,你们难道还允许自己最神圣的殿堂被一个强盗满是鲜血的身躯所污染吗?
§45.5.5nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes.
” 埃乌梅内斯国王几乎在德尔斐被埃万德罗斯暗杀一事,在希腊所有城邦中都是广为人知的传闻。
§45.5.6itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat — regem ipsi appellant —, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; §45.5.7esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; §45.5.8si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret.
因此,除了看到自己、整座岛屿以及神殿都处于罗马人的控制之下以外,他们还认为这些指责并非毫无道理地加在自己头上,于是将他们中的最高政务官——他们自己称之为王——泰翁达斯派往培尔修斯那里,去告知克里特人埃万德罗斯已被指控犯有谋杀罪;并且在他们中间,根据祖辈的习俗,设有针对那些被指控将不洁之手带入神殿神圣边界内的人的审判制度;如果埃万德罗斯确信自己被控犯有死罪是清白的,他就应该来为自己辩护;如果他不敢将自己交付审判,他就应该使神殿免受宗教玷污,并自己为自己作打算。
§45.5.9Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem fore.
培尔修斯把埃万德罗斯拉到一边,决不赞成他去接受审判;因为无论是在道理上还是在好感上,他都无法抗衡。
suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret.
同时,培尔修斯心中也存有那份恐惧,担心一旦埃万德罗斯被判有罪,会把他作为这起滔天罪行的主谋给供出来。
reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur?
除了勇敢地死去,还剩下什么呢?
§45.5.10nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat.
埃万德罗斯在表面上没有拒绝任何事;但他表示自己宁愿死于毒药而非死于刀剑之后,便在暗中准备逃跑。
quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.
当这件事被报告给国王时,国王担心如果被告仿佛是在自己庇护下逃脱了惩罚,会使萨莫色雷斯人的愤怒转向自己,于是下令杀死了埃万德罗斯。
§45.5.11qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata.
在草率地犯下这起谋杀之后,他心中立刻升起一个念头:那原本属于埃万德罗斯的污点无疑已被自己承受;埃乌梅内斯在德尔斐被那个人所伤,而埃万德罗斯在萨莫色雷斯被自己所杀;就这样,世上两座最神圣的神殿,在他一个人的主使下,被人类的鲜血所亵渎。
§45.5.12huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.
他通过用金钱收买泰翁达斯来转嫁这起事件的罪责,让其向人民报告说埃万德罗斯是自尽身亡的。