Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.6.1-45.6.12

培尔修斯出逃失败与向奥克塔维乌斯投降

第 1732 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

培尔修斯因下令杀害埃万德罗斯而失去众人的支持,企图逃跑。然而他遭到克里特船长的背叛,最终在萨莫色雷斯岛向罗马将领奥克塔维乌斯投降。

§45.6.1ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos.
然而,由于对唯一留下的朋友犯下了如此巨大的罪行——这位朋友经历了无数磨难,且正因为不曾背叛他而被他背叛——他使所有人都与他离心离德。
§45.6.2pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt;
众人争先恐后地向罗马人投降,迫使几乎被孤立的培尔修斯制定逃跑计划。
Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.
最后,他向克里特人奥罗安德斯求助,此人因在该地区做生意而熟悉色雷斯海岸,他请求奥罗安德斯用小船将自己接走并送往科蒂斯处。
§45.6.3Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat.
德梅特里翁是萨莫色雷斯某岬角上的一个港口,小船就停泊在那里。
sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat.
日落时分,必需的物资被运送下船,凡是能秘密运走的金钱也被运了下去。
§45.6.4rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.
半夜里,国王本人与三个知晓逃跑计划的心腹一起,穿过住所的后门进入靠近寝室的花园,接着艰难地翻过石墙,到达了海边。
§45.6.5Oroandes tantum moratus, dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat.
奥罗安德斯只等金钱被送下船,便在夜幕刚刚降临时启航,穿过公海驶向克里特。
§45.6.6postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.
在港口没有找到船只后,培尔修斯在海岸上徘徊了一阵,最后由于害怕即将来临的黎明,又不敢回到住所,便躲在神殿一侧靠近一个阴暗角落的地方。
§45.6.7pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, §45.6.8qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
在马凯多尼亚人中,被选拔来服侍国王的显贵子弟被称为“皇家侍童”;这支队伍跟随着逃亡的国王,甚至在那时也未曾离去,直到根据古奈乌斯·奥克塔维乌斯的命令,传令官宣布,如果皇家侍童以及其他在萨莫色雷斯的马凯多尼亚人转投罗马人,他们将保留生命安全、自由以及他们随身携带或留在马凯多尼亚的所有财产。
§45.6.9ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum.
听到这个声音后,所有人纷纷投降,并向军事护民官加伊乌斯·波斯图米乌斯登记姓名。
liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus.
帖撒罗尼迦人伊翁也将国王的年幼孩子交给了奥克塔维乌斯,除了长子皮里ッ波斯之外,没有其他人留在国王身边。
§45.6.10tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis accusans.
于是,他将自己和儿子交给了奥克塔维乌斯,并谴责命运和神明(他正置身于其神殿中),因为他们没有给予这位哀求者任何帮助。
§45.6.11in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; §45.6.12extemploque classis Amphipolim repetit.
他被命令送上旗舰,剩余的金钱也被送到了同一地方;舰队立即返回安菲波利斯。
inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate cum esse et adduci sciret.
随后,奥克塔维乌斯派人先送去信件,以便让执政官知道国王已在掌控之中并正被押送过去,然后将国王送往执政官的营地。

词汇与语法注释

  1. 45.6.1tanto facinore in unicum relictum amicum admisso — 夺格绝对结构。*facinus* 指培尔修斯对埃万德罗斯的谋杀,而 *unicum relictum amicum* 指成为受害者的埃万德罗斯。
  2. 45.6.2transire — 历史不定式,其主语为承接前文 *omnium* 的 *pro se quisque*(每人、各自)。虽然在语法上是单数,但在概念上被视为复数,并作为随后的动词 *coegerunt* 的主语。
  3. 45.6.5dum pecunia deferretur — 连词 *dum* 连同虚拟语气 *deferretur* 一起使用,表示目的或预期(“等待金钱被送下船”),而非单纯的时间同时性。
  4. 45.6.10iuvantis — 古体宾格复数词尾 *-is*(等同于 *-es*),修饰先行词 *deos*。因此被译为“不曾帮助他的众神”。
  5. 45.6.12ut in potestate cum esse et adduci sciret — 原文中的 *cum* 被解释为代词 *eum* 的抄本错误(或异读)。不定式短语 *eum esse in potestate* 与 *adduci* 作为 *sciret* 的宾语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.6.1-45.6.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.6.1-45.6.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。