Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.42.1-45.42.12

奥克塔维乌斯的凯旋式与元老院的战后处置

第 1768 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

本节叙述了埃米利乌斯·保卢斯的演讲给听众留下的深刻印象、奥克塔维乌斯的海战凯旋式,以及元老院的战后处理工作,特别是对色雷斯国王科蒂斯使节的宽大答复与释放其子比提斯。

§45.42.1haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
这些以如此崇高气概说出的话语,比起他若以悲惨地哀悼自己的丧子之痛来诉说,更加震撼了听众的心灵。
§45.42.2Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit.
格奈乌斯·奥克塔维乌斯于十二月一日因战胜柏修斯王而举行了海战凯旋式。
is triumphus sine captivis fuit, sine spoliis.
这次凯旋式既没有俘虏,也没有战利品。
§45.42.3dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos, gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium quadruplex.
他给每个水手发了七十五个银币(德纳里乌斯),给船上的舵手双倍,给船长四倍。
§45.42.4senatus deinde habitus est.
随后举行了元老院会议。
patres censuerunt, ut Q. Cassius Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret; comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere sineret;
议员们决议,由昆图斯·卡西乌斯将柏修斯王及其子亚历山大押解至阿尔巴关押;并允许他保留随从、金钱、银器以及他所拥有的财产,不加任何剥夺。
§45.42.5Bithys, filius Cotyis, regis Thracum, cum obsidibus in custodiam Carseolos est missus.
色雷斯人的国王科蒂斯之子比提斯,与人质一起被送往卡尔塞奥利监禁。
ceteros captivos, qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.
至于在凯旋式中被押送的其他俘虏,则决定将他们关进监狱。
§45.42.6paucos post dies, quam haec sunt acta, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes.
这些事情发生几天后,色雷斯国王科蒂斯的使节来到,带来了赎回其子和其他人质的金钱。
§45.42.7eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, §45.42.8responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
当他们被引入元老院,并提出这一辩词作为申诉,即科蒂斯并非出于自愿在战争中援助柏修斯,而是因为被迫提供人质,并乞求允许以议员们自己设定的价格赎回他们时,元老院权威答复道:罗马人民还记得与科蒂斯、他的先辈以及色雷斯民族之间曾有过的友好关系。
§45.42.9obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit.
提供人质是一项罪责,而不是对罪责的辩护,因为色雷斯民族即便在柏修斯处于和平状态时也无需畏惧他,更不用说在他忙于与罗马的战争时了。
§45.42.10ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.
不过,即使科蒂斯将柏修斯的恩惠置于罗马人民的友谊之上,罗马人民也会更多地考虑什么符合自身的尊严,而不是根据他应得的惩罚来处理,因此会将他的儿子和人质送还给他。
§45.42.11beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle relinquere in accipientium animis quam praesens exigere.
罗马人民的恩惠是无偿的;他们宁愿将这些恩惠的价值留在接受者心中,而不是立时索取。
legati tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerva, M. Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.
指派了三名使节,即提图斯·昆克蒂乌斯·弗拉米尼努斯、盖乌斯·利西尼乌斯·内尔瓦、马尔库斯·卡尼尼乌斯·雷比卢斯,将人质送回色雷斯;并赐予色雷斯人每人两千阿斯青铜币的礼物。
§45.42.12Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum legatis missus.
比提斯与其他人质一起从卡尔塞奥利被召唤来,与使节们一起被送还给他的父亲。
naves regiae captae de Macedonibus invisitatae ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.
从马其顿人那里缴获的、此前未曾见过的巨大国王船只,被拖上了战神广场。

词汇与语法注释

  1. §45.42.1tanto dicta animo — 现在完成分词 `dicta` 修饰主语 `haec`,而 `tanto animo`(以如此高尚的气概)是表示方式的夺格短语。整体意为“这些以如此宽宏气概说出的话语”。
  2. §45.42.4nihil detrahens habere sineret — `sineret` 是 `ut` 从句中的虚拟语气,主语是 `Q. Cassius`。不定式 `habere` 的逻辑主语是宾格的 `Persea regem`(及 `comites` 等),而现在分词 `detrahens` 在文意上修饰 `Q. Cassius`,表示“(卡西乌斯)不加任何剥夺地(允许其保留)”。
  3. §45.42.7eis in senatum introductis — 这是一个以与格(或夺格)复数代词 `eis` 开始的长分词结构,`introductis`、`praetendentibus` 和 `orantibus` 均修饰 `eis`。它与主句的无人称被动动词 `responsum ... est` 构成呼应(作为关系与格或独立夺格),用以叙述使节们被引入、辩明和恳求时的具体情状。
  4. §45.42.10magis, quid se dignum esset — 在间接引语中,此句接续着省略了主语 `populum Romanum` 的不定式短语 `aestimaturum [esse]` 与 `remissurum [esse]`。`quid se dignum esset` 是间接疑问从句,其中的反身代词 `se` 指代主句的主语罗马人民。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.42.1-45.42.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.42.1-45.42.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。