§45.41.1“quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint,
“虽然,我是以何等的幸运管理国家,以及在这几天里有哪两个霹雳击中了我的家,我想你们并非不知,罗马公民们,因为现在我的凯旋式,现在我孩子们的葬礼,都已经成为你们眼前的奇观。
§45.41.2tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
然而,我请求你们,允许我用寥寥数语,以我应当抱持的态度,将我个人的命运与国家的幸运进行对比。
§45.41.3profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui.
我自意大利出发,日出时分从布伦迪西乌姆启航;在当天的第九个小时,我带着所有的船只抵达了科尔库拉。
inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi.
此后第五天,我在德尔斐为我自己以及你们的陆海军向阿波罗献祭。
§45.41.4a Delphis quinto die in castra perveni: ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici;
从德尔斐出发第五天,我抵达了军营。 在那里接管军队后,改变了某些严重阻碍胜利的事项,随后前进。 由于敌人的营垒坚不可摧,且无法强迫国王交战,我穿过他的守备队,经由前往佩特拉的隘口脱身,并在皮德纳通过会战击败了国王。
§45.41.5Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci.
我将马其顿置于罗马人民的权力之下。 而那场在我之前的三个执政官在四年里以那样一种方式进行、以至于总是把更严峻的战况移交给继任者的战争,我在十五天内便彻底完成了它。
§45.41.6aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo Samothracum cum liberis est captus.
随后,其他顺遂的事情仿佛丰收般接踵而至:马其顿所有的城邦都投降了,王室宝库落入我们的控制,国王本人和他的孩子们也在萨莫色雷斯岛的神殿里被捕,几乎是神明亲自将他们交出来的。
mihi quoque ipsi nimia iam fortuna videri eoque suspecta esse.
对我自己来说,此时的幸运也显得过分,并因此引起了我的疑虑。
§45.41.7maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando.
在将如此巨额的王室资金运往意大利以及运送获胜的军队时,我开始害怕海洋的危险。
§45.41.8postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret.
当所有的东西都乘船顺风抵达意大利,并且我不再有什么需要进一步祈求的时候,我便祈望:既然命运习惯于从最高处往回逆转,那么这种变化就让我自己的家、而不是国家来承受。
§45.41.9itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus.
因此,我希望公共的命运通过我如此显著的灾祸而完成了它的历程,因为我的凯旋式,仿佛是对人类变故的嘲弄,正好被夹在我两个孩子的葬礼之间。
§45.41.10et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, illi, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: §45.41.11ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum escendi, alterum rediens ex Capitolio prope iam expirantem inveni;
现在,当我与柏修斯被看作人类命运最显著的典型时,他作为俘虏,亲眼看到自己的孩子们在自己面前被作为俘虏押送,却依然让他们安然无恙;而战胜了他的我,刚从一个儿子的葬礼中登上战车,从卡皮托里乌姆回来时,又发现另一个儿子已几乎奄奄一息。
neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen ferat.
在如此庞大的子嗣中,没有一个人活下来继承卢基乌斯·埃米利乌斯·保卢斯的名字。
§45.41.12duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo superest.
因为在庞大的子嗣中,有两个已被送人抚养,由科尔内利乌斯和法比乌斯氏族所拥有。 在保卢斯的家里,除了一位老人外,没有剩下任何人。
sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur.
但是你们的幸福和国家的顺遂命运抚慰了我家庭的这一覆灭。
”
”