Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.43.1-45.43.10

阿尼基乌斯的伊利里亚凯旋式

第 1769 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

卢修斯·阿尼基乌斯因征服伊利里亚人和俘获根提乌斯王而举行凯旋式。尽管规模无法与马其顿凯旋式相比,但展示了短期的胜利与丰厚的战利品,被俘的国王一家被监禁在意大利各地。

§45.43.1haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege Gentio Illyrisque.
在马其顿凯旋式的记忆不仅仍留在人们心中、而且几乎仍呈现在眼前的时刻,卢修斯·阿尼基乌斯在奎里纳利亚节因战胜根提乌斯王和伊利里亚人而举行了凯旋式。
§45.43.2similia omnia magis visa hominibus quam paria: minor ipse imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis conparari poterant.
在人们看来,一切都显得相似而非匹敌:将领本人地位较低,阿尼基乌斯在门第上与艾米里乌斯相比,在指挥权上则是法官与执政官相比;根提乌斯无法与柏修斯相比,伊利里亚人无法与马其顿人相比,战利品无法与战利品相比,金钱无法与金钱相比,礼物也无法与礼物相比。
§45.43.3itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum.
因此,正如最近的那场凯旋式掩盖了这一场的光芒,但对于那些单就其本身进行观察的人来说,它显然也是绝不可轻视的。
§45.43.4perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes stirpis ceperat.
他在几天之内就在陆地和海上彻底征服了凶悍且依仗地势与防御工事的伊利里亚民族;捕获了国王和所有王室子嗣。
transtulit in triumpho multa militaria signa spoliaque alia et supellectilem regiam, §45.43.5auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo, denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici argenti.
他在凯旋式中展示了许多军旗、其他战利品以及王室家具,二十七磅黄金、十九磅白银、一万三千德纳里乌斯银币以及十二万伊利里亚银币。
§45.43.6ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii.
在战车前,根提乌斯王与妻子和孩子们、国王的兄弟卡拉万蒂乌斯以及若干伊利里亚贵族被押解而行。
§45.43.7de praeda militibus in singulos quadragenos quinos denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum militibus.
他从战利品中给士兵每人四十五德纳里乌斯,给百夫长双倍,给骑兵三倍,给拉丁同盟者与公民同等的数额,给海军同盟者与陆军士兵同等的数额。
§45.43.8laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse carminibus celebratus.
士兵们怀着更喜悦的心情跟随这场凯旋式,将领本人也饱受许多歌谣的赞颂。
sestertium ducentiens ex ea praeda redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non apparebat, auctorem pro re posui.
安蒂亚斯声称,除了运入国库的黄金和白银外,还从该战利品中获得了两千万塞斯特尔提乌斯;因为并不清楚这笔款项能从何处筹得,所以我列出了著作者的名字而非事实本身。
§45.43.9rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium reges traducti.
根提乌斯王与其子嗣、妻子及兄弟根据元老院决议被送往斯波莱蒂乌姆监禁,其他俘虏在罗马被投入监狱;由于斯波莱蒂乌姆人拒绝监禁他们,国王们被转移到伊古维乌姆。
§45.43.10relicum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.
来自伊利里亚的剩余战利品是两百二十艘轻捷船;昆图斯·卡西乌斯根据元老院决议,将这些从根提乌斯王那里缴获的船只分发给科尔库拉人、阿波罗尼亚人和迪拉基乌姆人。

词汇与语法注释

  1. 45.43.1haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria — haerente ... memoria 是夺格绝对结构,现在分词 haerente 与名词 memoria 在逻辑上充当主谓关系,意为“当……记忆依然盘旋在……”。
  2. 45.43.2similia omnia magis visa hominibus quam paria — 形容词 similia(相似的,如同模仿)与 paria(对等的,平分秋色的)之间的对比。它表明阿尼基乌斯的凯旋式被人们视为之前保卢斯盛大凯旋式的缩小版(模仿品),而非能与之并驾齐驱的同等盛会。
  3. 45.43.3praefulgebat huic — huic 是指示代词 hic(此,即阿尼基乌斯的凯旋式)的单数与格。复合动词 praefulgeo 支配与格,意为“最近的(马其顿)凯旋式掩盖了这一场的光芒”。
  4. 45.43.8auctorem pro re posui — 字面意思是“我给出了著作者而非事实本身”。李维怀疑安蒂亚斯所给出的数额(两千万塞斯特尔提乌斯)的可信度,因此表明他只是根据信息源的说法来记载,而非将其作为确凿事实来陈述。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.43.1-45.43.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.43.1-45.43.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。