Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.38.1-45.38.14

塞维里乌斯论凯旋式的意义并告诫士兵

第 1764 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

塞维里乌斯向士兵们说明,凯旋式不仅是统帅个人的荣誉,也是士兵自身以及全体罗马人民的荣耀,并警告他们不要重蹈过去不公对待伟大领袖的覆辙。

§45.38.1“equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam spectabat oratio.
“事实上,我自己此时的心境,与刚才演说面向城市平民时已大不相同,因为我现在觉得是在对军队说话。
§45.38.2quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea, qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus discerpitis, quibus Macedonas vicistis? vincere vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire prohibet.
但是,士兵们,你们怎么说? 在罗马,除了柏修斯之外,难道还有人不希望对马其顿人举行凯旋式吗? 而你们难道不用击败马其顿人的同一双手,把那个人撕成碎片吗? 阻碍凯旋者进入城市的人,如果他办得到的话,也一定会阻碍你们获得胜利。
§45.38.3erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum quoque et universi populi Romani esse decus censetis.
士兵们,如果你们认为凯旋式只是统帅一人的荣耀,而不是士兵们以及全体罗马人民的荣耀,那你们就错了。
§45.38.4non unius in hoc Pauli.
在这件事上,这不仅仅是保卢斯一人的[荣耀]。
multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, quam illi, qui triumphaverant; §45.38.5nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet —, militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur, §45.38.6primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur.
许多未曾从元老院获得凯旋式的人,也曾在阿尔巴努斯山上举行过凯旋式;谁也无法从卢基乌斯·保卢斯那里夺走完成马其顿战争的荣耀,正如谁也无法从第一次布匿战争的盖乌斯·鲁塔提乌斯、第二次布匿战争的普布利乌斯·科尔内利乌斯,以及那些已经举行过凯旋式的人那里夺走[荣耀]一样;凯旋式既不会使卢基乌斯·保卢斯成为一个更平庸的统帅,也不会使他成为一个更伟大的统帅;相反,在这件事上,更多关乎的是士兵们以及全体罗马人民的声誉,首先,免得人们对每一位最杰出的公民产生嫉妒和忘恩负义的看法,也免得在这件事上看起来像是在模仿那些因嫉妒而撕裂自己领袖的雅典人民。
§45.38.7satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a vobis in P. Africano.
你们的祖先对卡米卢斯犯下的罪过已经足够了,然而在城市被他从高卢人手中夺回之前,他们就侮辱了他;你们最近对普布利乌斯·阿非利加努斯犯下的罪过也足够了。
Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus.
让我们感到羞愧的是,利特尔努姆曾是阿非利加征服者的住所和驻地,而在利特尔努姆,他的坟墓正被展示着。
§45.38.8gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur.
让卢基乌斯·保卢斯在荣耀上与那些伟人平等,而不要因为你们的加害而在[不幸上]与他们平等。
haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.
因此,让这一在其他民族看来丑恶、在我们自己人看来有害的耻辱首先被清除干净。
§45.38.9quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in tam ingrata et inimica bonis civitate velit?
因为在这样一个对好人如此忘恩负义和充满敌意的城邦里,究竟谁会愿意像阿非利加努斯或保卢斯一样呢?
§45.38.10si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?
如果没有耻辱,仅仅是关于荣耀的问题,那么究竟有什么凯旋式不包含罗马之名的共同荣耀呢?
§45.38.11tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque triumphi acti sunt, sic non M’. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt.
对高卢人的那么多次凯旋式,对西班牙人的那么多次,对迦太基人的那么多次,难道被说成仅仅属于统帅他们自己,而不是属于罗马人民吗? 正如凯旋式不仅是对皮洛士,也不仅是对汉尼拔,而是对伊庇鲁斯人和迦太基人举行的一样,不仅是马尼乌斯·库里乌斯,也不仅是普布利乌斯·科尔内利乌斯,而是罗马人举行了凯旋式。
§45.38.12militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
士兵们的事业确实是他们自己的,他们自己也戴着月桂冠,每个人都因所获的赏赐而显得杰出,呼唤着“凯旋式”之名,歌颂着自己和统帅的赞歌,穿行在城市中。
§45.38.13si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt, fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.
如果有什么时候士兵没有被从省份带回来参加凯旋式,他们就会抱怨;然而即使在那种时候,他们也相信尽管自己不在场,但也同样在举行凯旋式,因为胜利是用他们自己的双手赢得的。
§45.38.14si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis, quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici velle debebatis.
士兵们,如果有人问你们,你们被带回意大利是为了什么,为什么没有在省份事务一结束就立即被遣散,为什么你们在军旗下一同涌向罗马,为什么你们在此逗留而不各自散去回到自己的家中,除了说你们希望被看见举行凯旋式之外,你们还会回答什么呢? 作为胜利者,你们无疑应该渴望被人们注视。 ”

词汇与语法注释

  1. 45.38.1qui apud exercitum mihi loqui videar — 关系代词 qui 引导虚拟语气 videar,在此处表示原因(“因为我似乎在军队面前说话”)。
  2. 45.38.4non unius in hoc Pauli . — 抄本中在 Pauli 之后指出有脱落(lacuna)。根据上下文,这里推定省略或遗失了诸如 decus 或 res agitur(“这不仅仅关乎保卢斯一人的[名誉/事情]”)等名词或动词短语。
  3. 45.38.6primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat — 否定目的从句 ne 中虚拟语气动词 habeat 的主语,是前文暗示承接的 populus Romanus(罗马人民)或 civitas(城邦)。此外,属格 invidiae et ingrati animi(“嫉妒与忘恩负义的”)修饰 opinionem(“……的看法/声誉”)。
  4. 45.38.7ante receptam per eum a Gallis urbem — 介词 ante 后面接名词 urbem 和过去受动分词 receptam,构成“在城市被夺回之前”的名词性语义结构(即所谓 ab urbe condita 句式),不应译为“在被夺回的城市之前”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.38.1-45.38.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.38.1-45.38.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。