§45.36.1his incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius tribunus plebis ferret et privatis de lege dicendi locus esset et ad suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet, Ser. §45.36.2Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad causam eam orandam opus esse.
当这些兵士被煽动起来,平民保民官提比里乌斯·塞姆普罗尼乌斯在卡皮托尔山上提交该法案,并允许普通公民就该法律发言时,由于这是一件毫无疑问的事情,没有一个人上前表示赞成,这时塞尔维乌斯·加尔巴突然走上前来,并向保民官们提出请求:既然已经到了当天的第八时,他没有足够的时间来阐明为什么不应该允许卢基乌斯·埃米利乌斯举行凯旋式,因此请求他们将此事推迟到第二天早晨进行;因为他需要一整天的时间来为这一控诉进行辩护。
§45.36.3cum tribuni dicere eo die, si quid vellet. iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata; §45.36.4militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram.
当保民官们命令他如果想说什么就在当天说时,他通过演讲把事情拖延到了夜里。 他历数并提醒人们那些被严酷执行的军事义务:强加给他们的劳苦和危险超出了实际需要;相反,在奖赏和荣誉方面,一切都被克扣;而且,如果他们继续处于这种统帅的麾下,军事服役对于参战者来说将变得更加可怕和残酷,对于战胜者来说也将同样贫困且毫无荣誉。
Macedonas in meliore fortuna quam milites Romanos esse.
马其顿人甚至比罗马士兵处于更好的境遇。
§45.36.5si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent, intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in militum manu esse.
如果他们第二天成群结队地前来否决这项法律,那些权权们就会明白,并非一切都掌握在统帅的手中,也有一些是掌握在士兵手中的。
§45.36.6his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset.
受到这些话语的煽动,第二天士兵们成群结队地挤满了卡皮托尔山,以至于除了他们之外,其他人根本无法进入投票。
§45.36.7intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in Capitolium principum civitatis factus est, indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli victorem despoliari triumpho: §45.36.8obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari.
当首先被召入的部族投票否决该法案时,城中的显贵们纷纷涌向卡皮托尔山,纷纷大声疾呼:卢基乌斯·保卢斯作为如此伟大战争的胜利者,竟被剥夺凯旋式,这是极其可耻的行径;统帅们正在被移交给军事上的放纵和贪婪来支配。
iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini milites imperatoribus imponantur?
甚至在现在,由于逢迎阿谀而犯下的过错已经太频繁了;如果让士兵作为主人压在统帅头上,那还了得?
§45.36.9in Galbam pro se quisque probra ingerere.
众人纷纷对加尔巴进行谩骂。
tandem hoc tumultu sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut de integro eam rem agerent ab tribunis petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent.
这场骚乱终于平息后,曾担任过执政官和骑兵长官的马尔库斯·塞维里乌斯请求保民官们重新处理此事,并允许他向民众发表讲话。
§45.36.10tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent, dixissent.
保民官们退席商议后,迫于显贵们的权威,开始重新处理此事,并宣布:一旦马尔库斯·塞维里乌斯和其他想要发言的普通公民发表完讲话,他们将重新召回相同的部族。