Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.32.1-45.32.11

遣送亲王派与安菲波利斯的竞技会

第 1758 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

马其顿的新政体公布,亲王派领袖被勒令遣送至意大利;随后在安菲波利斯举办了盛大的竞技会和宴席,展示了罗马人的周详筹划与得体安排。

§45.32.1his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus advocatum concilium; §45.32.2pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores, quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res publica administraretur.
在插手了这些涉外事务的审理之后,马其顿人的会议再次被召集;有关属于马其顿政体的事务,宣布了应当选任被称为 synhedroi 的议员,以便根据他们的建议来管理国家。
§45.32.3nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret.
随后宣读了马其顿领导人的名单,决定由他们带着十五岁以上的子女先行前往意大利。
§45.32.4id, prima specie saevom, mox apparuit multitudini Macedonum pro libertate sua esse factum.
这一举措起初看似残酷,但不久在马其顿大众看来,显然是为了他们自己的自由而做的。
nominati sunt enim regis amici purpuratique, duces exercituum, praefecti navium aut praesidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare adsueti; §45.32.5praedivites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus, neque legum neque libertatis aequae patiens.
因为被点名的是国王的朋友和身着紫衣的近臣、军队的将领、舰队或驻军的指挥官,他们习惯于对国王卑躬屈膝,而对他人则傲慢地发号施令;另一些人极其富裕,还有一些人虽然财富不及前者,但能承受得起这些开销;所有人都过着国王般的饮食起居,穿着国王般的服饰,没有人具有公民的精神,既不能容忍法律,也不能容忍对等的自由。
§45.32.6omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata.
因此,所有曾任职于国王某些事务的人,甚至曾参与使节团的人,都被命令离开马其顿并前往意大利:对不服从命令者则宣布了死刑。
§45.32.7leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret.
他以极大的心思为马其顿制定了法律,以至于他似乎不是在把法律给被征服的敌人,而是在给立下功勋的盟友,并且这些法律是连作为法律唯一修正者的长期习惯,也无法在实践中找出瑕疵的。
§45.32.8ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in Asiae civitates et ad reges missis, qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates, indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.
在结束了严肃的事务之后,他在安菲波利斯以盛大的排场举办了一场竞技会,这是他根据很久以前做好的准备,既派遣使者到亚细亚的城邦和国王们那里去通告,并在他亲自巡视希腊城邦时向领导人们宣布过的。
§45.32.9nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet,
因为来自全世界的各种从事演艺行业的艺人、运动员和名马聚集于此,还有带着牺牲祭品的使节团,以及在希腊盛大竞技会中习惯为神明和人类举办的其他一切活动,也都汇聚在一起。
§45.32.10ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur.
结果,人们不仅赞叹其排场的宏大,而且赞叹其在举办展览(当时罗马人对此还很生疏)时所展现出的周详考虑。
§45.32.11epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem.
为使节们准备的宴席同样极其丰盛且细致。
vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.
人们口口相传着他自己的一句名言:整顿宴席和准备竞技会,与懂得如何在战争中取胜,皆是同一种人的能耐。

词汇与语法注释

  1. §45.32.3quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret — 关系代词 `quos`(以 `principum Macedonum` 为先行词)并非无人称动词 `placeret`(“已决定/被视作合适”)的主语,而是作为依赖于该动词的对格不定式短语 `praecedere` 的逻辑主语(对格)发挥作用。
  2. §45.32.5quos fortuna non aequarent — 先行词为 `alii`。复数虚拟式动词 `aequarent` 反映了以复数 `fortunae`(财产、命运)为主语的异读,或者体现了上下文的复数概念,意为“他们的财产无法与(前者极其富裕的)人相比”。
  3. §45.32.7et quas ne usus quidem longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo argueret — 关系代词 `quas` 以 `leges` 为先行词,动词 `argueret` 采用虚拟式(表示特征或结果)。而 `qui unus est legum corrector` 是以习惯(`usus`)为先行词的插入性说明从句,意为“法律唯一的修正者”。
  4. §45.32.11eiusdem esse, qui vincere bello sciret — `eiusdem` 是表示性质、特征或职责的所有格属格(“是……的特征”)。关系代词 `qui` 的先行词在此被省略,整句意为“这属于(与懂得如何在战争中取胜的人)同一种人的(能耐)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.32.1-45.32.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.32.1-45.32.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。