§45.31.1Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati.
在宣布了马其顿的规程,并表明也将给予他们法律之后,随后召集了埃托利亚人。
in qua cognitione magis utra pars Romanis, utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam aut accepisset; §45.31.2noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites Romanos praebuisset ad ministerium caedis.
在此案的审理中,比起哪一方施加或遭受了不公,人们更关心的是哪一方支持罗马人,哪一方支持国王;杀人者们被免除了罪责;对被驱逐者的流放,与对被杀害者的死亡一样被视为有效;唯有奥卢斯·巴埃比乌斯一人被判有罪,因为他为屠杀的勾当提供了罗马士兵。
§45.31.3hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum subiecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem contigerat.
埃托利亚人诉讼的这一结局,在希腊的所有部族和人民中,将那些曾属于罗马党派之人的心灵膨胀到了无法容忍的傲慢地步,并把那些在某种程度上受到支持国王嫌疑牵连的人,作为顺从者踩在他们的脚下。
§45.31.4tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes oppressis faciebant civitatibus; media una pars utrique generi adversa libertatem legesque tuebatur.
各城邦中曾有三种领导者:其中两类人通过逢迎罗马人的统治或国王们的友谊,通过压迫城邦来为自己谋取私利;中间的一派则反对这两类人,捍卫着自由和法律。
§45.31.5his ut maior apud suos caritas, ita minor ad externos gratia erat.
对这些人来说,虽然在同胞中享有的爱戴更大,但在外人面前的分量却更小。
secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant.
因顺境而得意洋洋的罗马派支持者们,当时垄断了官职,也垄断了使节团。
§45.31.6hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, implevere aures decem legatorum: §45.31.7non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, §45.31.8nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
当他们成群结队地从伯罗奔尼撒、波奥蒂亚以及希腊的其他议会中赶来时,他们塞满了十位使节的耳朵:不仅是那些公开自诩为斐修斯的宾客和朋友的人,还有更多其他人在暗中支持国王,他们借口捍卫自由,在议会中策划了反对罗马人的一切行动;如果不摧毁反对派的志气,不扶持并确立那些除了罗马人的统治之外别无所求之人的权威,这些部族就不会保持忠诚。
§45.31.9ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo, C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent.
由他们交出这些名单后,总司令通过信件从埃托利亚、阿卡纳尼亚、伊庇鲁斯和波奥蒂亚召集了那些将去罗马申诉的人;至于亚该亚,十位使节中的两位——盖乌斯·克劳狄乌斯和格奈乌斯·多米提乌斯出发前往,以便由他们亲自通过告示进行召集。
§45.31.10id duabus de causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores delatoresque; §45.31.11altera, cur praesentes evocarent, causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.
这样做是出于两个原因:其一,是因为他们相信亚该亚人有更多的自信和斗志不予服从,而且也许卡利克拉特斯以及其他控诉者和告密者会处于危险之中;另一个让他们亲自前去召集的原因是,对于其他部族,他们拥有在国王档案中查获的领导人信件,而在亚该亚人的案例中,由于没有发现他们的任何信件,指控是不明朗的。
§45.31.12Aetolis dimissis Acarnanum citata gens.
遣散埃托利亚人后,召集了阿卡纳尼亚部族。
in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.
在他们中没有做任何改变,除了莱乌卡斯被从阿卡纳尼亚的议会中除名。
§45.31.13quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam in Lesbo insula dirundam ac traducendos Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt, §45.31.14quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.
随后,他们更广泛地调查谁在公在私曾属于国王党派,并将审理延伸到了亚细亚,并派拉贝奥去摧毁莱斯博斯岛上的安蒂萨,并将安蒂萨人迁往梅西姆纳,因为当国王的将领安特诺尔率领轻舟在莱斯博斯岛周围巡游时,他们曾在港口接纳他,并用补给予以资助。
§45.31.15duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
两位显赫的人物被用斧头斩首:埃托利亚人安德罗尼科斯(安德罗尼科斯之子),因为他跟随父亲拿起武器对抗罗马人民;以及忒拜人尼翁,因他的主张他们才与斐修斯结盟。