§45.3.1ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani Illyricum esse.
从伊利里亚来的两位使节,C·利基尼乌斯·内尔瓦和P·德基乌斯,报告说伊利里亚人的军队已被击溃,国王根提乌斯已被俘获,伊利里亚已处于罗马人民的统治之下。
§45.3.2ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decrevit.
因法务官L·阿尼基乌斯指挥和占卜下取得的这些功绩,元老院决定举行三天的感谢祭。
indictae a consule sunt in ante diem quartum et tertium et pridie idus Novembres.
这些由执政官宣布在十一月十五日的前第四天、前第三天和前一天举行。
§45.3.3tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse; §45.3.4ibi Agepolim principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, §45.3.5quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset.
有人记载,在胜利的消息宣布后,尚未被遣散的罗得岛使节被召入元老院,仿佛是为了嘲弄他们愚蠢的傲慢;在元老院,他们的领袖阿格波利斯如此说道:罗得岛人派出使节,是为了在罗马人与培尔修斯之间实现和平,因为这场战争对整个希腊来说是沉重而有害的,对罗马人自己而言也是耗资巨大且带来损失的。
§45.3.6fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset.
罗马人民的命运做得很好,因为战争以另一种方式结束,这给罗马人提供了一个为自己取得辉煌胜利而祝贺的机会。
haec ab Rhodio dicta.
以上是罗得岛人所说的话。
responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque inpensarum populi Romani sed pro Perseo legationem eam misisse.
元老院做出了如下答复:罗得岛人派遣这支使团,既不是出于对希腊利益的关怀,也不是出于对罗马人民开支的担忧,而是为了培尔修斯的利益。
§45.3.7nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; §45.3.8tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam.
因为如果当时真有他们所伪装的那种关怀,那么在培尔修斯率军攻入色萨利、在两年间对一些希腊城市进行围攻、对另一些城市以武力进行恐吓的时候,就应该派遣使节了;那时,罗得岛人根本没有提到和平。
postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum.
只有在他们听说罗马人已经越过山隘进入马赛多尼亚、且培尔修斯被合围困住之后,罗得岛才派遣了使团,其目的不为别的,正是为了将培尔修斯从迫在眉睫的危险中拯救出来。
cum hoc responso legatos dimissos.
使节们带着这一答复被遣走了。