§45.2.1postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret: §45.2.2de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, venissent.
次日,元老院在议事堂举行会议,通过了举行感谢祭的决议,并制定了元老院决议:执政官除士兵和海军盟友外,应遣散那些他通过宣誓而征召的人;至于遣散士兵和海军盟友的事宜,则应在执政官L·埃米利乌斯派出的使节(先前派出的信使正是由他们所先遣的)抵达后再作审议。
ante diem sextum kal. §45.2.3Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt.
在十月朔日前第六天大约第二时辰,使节们进入了城市;无论走到哪里,他们都吸引了一大群前来迎接和跟随的人,他们带着这巨大的群众走向广场。
§45.2.4senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit.
元元院碰巧在议事堂内;执政官将使节们引介至该处。
ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; §45.2.5existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse.
他们在那里被挽留了相当长的时间,以便说明国王的步兵和骑兵部队有多么庞大,其中有多少千人被杀,多少人被俘,在自身士兵损失如此之少的情况下给敌人造成了如此惨重的屠杀,以及国王是如何狼狈逃跑的;据估计,他将前往萨莫色雷斯;追击的舰队已经准备就绪,他无论从陆路还是海路都无法逃脱。
§45.2.6eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, §45.2.7ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa.
不久之后,他们被带到公民大会上,陈述了同样的事情;随着喜悦的重燃,当执政官下令敞开所有神殿的大门时,众人纷纷从公民大会前往神庙向神明致谢,在整个城市中,不仅是男人,连女人的巨大群体也填满了不朽神明的所有神殿。
§45.2.8senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus sacrificari iussit.
被重新召集至议事堂的元老院因执政官L·埃米利乌斯所取得的卓越功绩,决定在所有神座周围举行五天的感谢祭,并下令用更大的牺牲兽进行祭祀。
§45.2.9naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari, §45.2.10socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis verba iuraverant; §45.2.11et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset — omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem —, hos omnes milites dimitti placuit.
那些在台伯河准备就绪、整装待发以备在局势需要时派往马赛多尼亚的船只,应被拖出并安置在船坞中;海军盟友在发放了一年的军饷后予以遣散,与他们一同遣散的还有所有向执政官宣誓效忠的人;并且,凡是在克基拉、布林迪西、在上方的海洋或在拉里努姆领地内的士兵——在所有这些地方都曾部署过军队,以便在局势需要时,C·利基尼乌斯可以向其同僚提供援助——决定将所有这些士兵予以遣散。
§45.2.12supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
在公民大会上,向民众宣布了从十月五日朔日前第五天开始、包括该日在内共持续五天的感谢祭。