§45.28.1sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus Corinthum altero die pervenit.
在城内向卫城的守护神弥涅耳瓦献祭后,他启程并于次日抵达科林斯。
§45.28.2urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
这座城市在被毁灭之前,在当时是极具声望的;卫城和地峡也同样提供了壮观的景象:卫城在城墙内耸立至极高之处,泉水喷涌;地峡以狭窄的通道将日落和日出方向邻接的两片海洋隔开。
§45.28.3Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
从那里他前往西基翁和阿耳戈斯这两座著名的城市;随后前往在财富上无法相比、但因埃斯库拉皮乌斯著名的神庙而闻名的埃皮达夫鲁斯,该神庙距离城市五英里,如今只剩下被掠夺的献纳物的痕迹,而当时却富于各种献纳物,那是病人们为了感谢痊愈的疗效而献给神明的酬劳。
§45.28.4inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam escendit.
从那里他前往拉刻代蒙,该城不以建筑的宏伟、而以其规律和制度而被载入史册;从那里,他穿过梅格洛玻利斯登上了奥林匹亚。
§45.28.5ubi et alia quidem spectanda ei visa: Iovem velut praesentem intuens motus animo est.
在那里,他也看到了其他值得一看的事物;但当他凝视着仿佛就在眼前的朱庇特时,内心深受震撼。
itaque haud secus, quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit.
因此,如同他要在卡皮托尔山献祭一样,他下令准备比平时更丰盛的牺牲。
§45.28.6ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum comitatu revertit.
他如此游历了希腊,却完全不调查任何人在珀尔修斯战争中私下或公开的态度,以免因对任何人的恐惧而动摇盟友的心。 随后,他率领随从返回德米特里阿斯。
in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit; §45.28.7mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu per milites Romanos, missos ab A. Baebio, praefecto praesidii, interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui interfecti essent, et exulum possideri.
在旅途中,他遇到了一群穿着丧服的埃托利亚人;他感到惊讶并询问缘由,得知五百五十名首领已被吕克斯科斯和蒂西普斯杀害,当时议会已被卫戍长官奥卢斯·巴埃比乌斯派遣的罗马士兵包围,其余的人则被流放,而被杀者和流放者的财产正被占有。
§45.28.8iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn. Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos pergit.
他命令被指控的人在安菲波利斯到场,他本人在德米特里阿斯会见了格奈乌斯·奥克塔维乌斯,此后,一旦得知十位使节已经渡海的消息,他便放下所有其他事务,前往阿波罗尼亚与他们会合。
§45.28.9quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus custodia processisset — id diei iter est —, ipsum quidem benigne adlocutus est; ceterum postquam in castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C. Sulpicium, §45.28.10primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur; §45.28.11referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit.
当珀尔修斯从安菲波利斯出发、在解除一切看管的情况下前来那里迎接他时——这是一天的路程——他确实和善地接待了他;然而,在他抵达安菲波利斯的营地后,据说他严厉地指责了盖乌斯·苏尔皮基乌斯,第一,是因为他容许珀尔修斯在离自己如此遥远的地方游历行省;第二,是因为他过于纵容士兵,以至于允许他们拆除城市城墙上的瓦片来覆盖他们自己的冬营;他命令将瓦片运回,并将被拆除的地方恢复原样。
et Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
至于珀尔修斯,他将其与长子菲利普一同交给奥卢斯·波斯图米乌斯送去关押;而他的女儿和次子则被他从萨莫色雷斯召集到安菲波利斯,并以对待自由人的一切优厚礼遇予以对待。