§45.27.1dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea;
当这些事情在伊利里亚进行时,保卢斯在十位使节到来之前,派已经从罗马返回的儿子克温图斯·马克西穆斯去劫掠艾吉尼乌姆和阿加萨埃。
§45.27.2Aeginiensium novum crimen erat: §45.27.3famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter saevierant.
对于阿加萨埃,是因为尽管他们曾主动请求与罗马结盟并向执政官马尔基乌斯交出了城市,却又再次背叛投向了珀尔修斯;艾吉尼乌姆人的罪行则是新近发生的:他们不相信罗马人获胜的传闻,对一些进入城市的士兵施以敌对的暴行。
§45.27.4ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumae civitates in armis fuerant.
他也派卢基乌斯·波斯图米乌斯去劫掠埃尼亚人的城市,因为他们比邻近的国家更顽固地保持武装状态。
§45.27.5autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam visendaque, quae nobilitata fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit.
这大约是秋季时分;他决定在这季节之初,利用这段时间来游历希腊,并参观那些因传闻而闻名、耳闻之大胜于目睹之实的事物。
§45.27.6praeposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum.
在委派盖乌斯·苏尔皮基乌斯·加卢斯掌管营地后,他率领不多的随从出发,由其子西庇阿和尤米尼斯国王的兄弟阿特奈乌斯护卫左右,穿过色萨利前往著名的神谕所在地德尔斐。
§45.27.7ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit.
在那里,在向阿波罗献祭之后,这位征服者决定将前厅里尚未完工的圆柱(他们原计划在这些圆柱上安放国王珀尔修斯的雕像)用于安放他自己的雕像。
§45.27.8Lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit: ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae, ponte continenti iunctae descendit.
他也前往莱巴迪亚的朱庇特·托丰尼乌斯神庙:在那里,当他看到了那些求问神谕者为了向神明请示而下去的洞穴口,并向朱庇特和赫耳库娜(在此处有他们的神庙)献祭后,他便下到卡尔基斯,去观赏欧里普斯海峡以及通过桥梁与大陆相连的巨大岛屿优波亚。
§45.27.9a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit.
他从卡尔基斯渡海前往三英里之外的奥利斯,这是一处因曾停泊阿伽门农舰队的一千艘战船而著名的港口,那里还有狄安娜的神庙,当年那位众王之王在将女儿作为牺牲带到祭坛后,曾在此为他的船只祈求前往特洛伊的航路。
§45.27.10inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates anticus colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum; §45.27.11Athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustae famae, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium insignia.
自那之后,他来到了阿提卡的奥罗普斯,那里一位古代的先知被当作神明崇拜,有一座古老的神庙,因周围的泉水和溪流而显得优美;随后前往雅典,雅典本身也同样充满了古老的声誉,但仍有许多值得一看的事物:卫城、港口、连接比雷埃夫斯与城市的城墙、造船厂、伟大将领们的纪念碑,以及在材料和工艺方面都极为杰出的神明和人类的雕像。