§45.29.1ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit.
当规定的日子到来,即他曾命令各城邦派十名首领到安菲波利斯集会,并将各地保管的所有文件和国王的资金汇集于此的那一天,他本人与十位使节一起,在马其顿人全体群众的包围中,登上了审判台就座。
§45.29.2adsuetis regio imperio tamen novi inperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae vel socios, nedum hostis victos terrere possent.
然而,对于习惯了君主统治的人们来说,审判台展现了新政权令人畏惧的形态:被驱散以供进出的通道、传令官、侍从,这一切对眼睛和耳朵来说都是不习惯的,这些甚至足以让盟友感到恐惧,更不用说被战败的敌人了。
§45.29.3silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit.
由传令官使全场保持安静后,保卢斯用拉丁语宣布了元老院的决定,以及他本人根据咨询会议的意见认为妥当的事。
ea Cn. Octavius praetor — nam et ipse aderat — interpretata sermone Graeco referebat: §45.29.4omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus, pendere populo Romano.
法务官格奈乌斯·奥克塔维乌斯—— 因为他本人也在场——将这些内容翻译成希腊语进行了转达:首先,他命令马其顿人是自由的,拥有相同的城市和土地,使用他们自己的法律,选举年任的政务官;他们应当向罗马人民缴纳他们曾向国王们缴纳的贡赋的一半。
§45.29.5deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem; §45.29.6accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum, Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant.
其次,马其顿被划分为四个地区:第一部分,也是第一个地区,是斯特里蒙河和内苏斯河之间的土地;该地区将增加内苏斯河以东、曾由珀尔修斯控制的村庄、堡垒、城镇,但埃诺斯、马罗内亚和阿布德拉除外;而斯特里蒙河的这一侧(向西倾斜的部分),则包括整个比萨尔提卡以及被称为辛提凯的赫拉克利亚。
§45.29.7secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis, praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad regionem orientis colerent.
第二地区将是东起斯特里蒙河所环绕的地区,但辛提凯、赫拉克利亚和比萨尔泰除外,西至阿克西奥斯河为界,并加上在阿克西奥斯河附近向东部地区居住的派奥尼亚人。
§45.29.8tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti regio Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur; Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt.
第三部分被设定为东临阿克西奥斯河、西邻佩内乌斯河所包围的地区;北面耸立着博拉山;该部分加上了在阿克西奥斯河以西延伸的派奥尼亚地区;埃德萨和贝罗埃亚也归入该地区。
§45.29.9quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico, altera Epiro.
第四地区在博拉山以外,一部分与伊利里亚接壤,另一部分与伊庇鲁斯接壤。
capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit.
他指定各地区举行会议的首都:第一地区为安菲波利斯,第二地区为塞萨洛尼基,第三地区为佩拉,第四地区为佩拉戈尼亚。
eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.
他下令在这些地方召集各地区的会议,汇集资金,并在那里选举政务官。
§45.29.10pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis suae esse.
随后他宣布,任何人都不被允许与自己地区边界以外的任何人通婚,也不得进行土地和房屋的贸易。
§45.29.11metalla quoque auri atque argenti non exerceri, ferri et aeris permitti.
他还宣布,金银矿不得开采,铁铜矿则予以允许。
vectigal exercentibus dimidium eius inpositum, quod pependissent regi.
对开采者征收相当于他们曾向国王缴纳的税额的一半。
et sale invecto uti vetuit.
他还禁止使用输入盐。
§45.29.12Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui sub regno Persei fuissent.
当达尔达尼亚人要求收回派奥尼亚,理由是这曾属于他们且与他们的边界相连时,他宣布给予所有曾处于珀尔修斯统治下的人以自由。
§45.29.13post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deveherent, pretiumque statuit.
在要求派奥尼亚未获准许后,他给予了他们盐的贸易权;他命令第三地区将盐运往派奥尼亚的斯托比,并规定了价格。
§45.29.14navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit.
他禁止他们自己砍伐造船木材,也禁止容许他人砍伐。
regionibus, quae adfines barbaris essent — excepta autem tertia omnes erant —, permisit, ut praesidia armata in finibus extremis haberent.
对于与野蛮人相邻的地区——除第三地区外,所有地区都是如此——他允许他们在边境尽头部署武装卫戍部队。