§45.26.1dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodrae, §45.26.2quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium.
当这些事情在当地进行,另外的事情在马其顿进行,还有其他事情在罗马进行时,在此期间,在伊利里亚,卢基乌斯·阿尼基乌斯在将国王根蒂乌斯收归其统治之下后(正如前文所说),在曾为王宫所在地的斯考德拉派驻了守备队,并任命加比尼乌斯为长官,又任命盖乌斯·利基尼乌斯负责里宗和奥尔基尼乌姆这两个便利的城市。
§45.26.3praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus.
在将这些人派驻管理伊利里亚之后,他率领其余的军队出发前往伊庇鲁斯。
ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa.
在那里,法诺特首先向他投降,全体民众佩戴着神圣的饰带涌出城外前来迎接他。
§45.26.4hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit.
在这里派驻守备队后,他进入了摩洛西斯地区。 在收复了除帕萨隆、特克蒙、菲拉凯和霍雷乌姆之外的当地所有城镇后,他首先向帕萨隆进军。
§45.26.5Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universae genti auctores desciscendi ab Romanis.
安提诺乌斯和狄奥多托斯是该城邦的首领,他们因对珀尔修斯的偏爱和对罗马人的憎恨而闻名,也是促使整个部族背叛罗马人的唆使者。
§45.26.6hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem servituti praeponerent, hortantes.
这些人由于对自己私人罪行的觉悟,因为他们毫无获得宽恕的希望,为了让自己的罪行被掩盖在祖国的共同毁灭之中,便关闭了城门,劝诱民众宁死也不要选择奴役。
§45.26.7nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, “quae vos rabies” inquit “agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis?
没有人敢对这些权势显赫的人开口反对;最后,一个名叫狄奥多托斯的高贵青年,当对罗马人更大的恐惧战胜了对他们自己首领的害怕时,说道:“什么样的疯狂在驱使着你们,竟把国家变成两个人的罪行的附属品?
§45.26.8equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi: qui patriam pro se perire aecum censerent, hi primi inventi sunt.
我确实经常听说为了祖国而迎接死亡的人;但认为祖国为了自己而灭亡是理所当然的人,这些人还是第一次被发现。
quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?”
我们为什么不打开城门,接受全世界都已接受的统治呢?
§45.26.9haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis.
” 当他说这番话时,民众纷纷跟随他,于是安提诺乌斯和狄奥多托斯冲入敌人的前哨,在那里主动承受创伤而被杀;城市随后向罗马人投降。
§45.26.10simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit.
在首领凯法隆被杀之后,他通过投降收复了因凯法隆同样的顽固而关闭的特克蒙。
nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt.
菲拉凯和霍雷乌姆都未能承受住攻击。
§45.26.11pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit.
在伊庇鲁斯平定、军队被分派到各便利城市进行冬营之后,他自己返回到伊利里亚的斯考德拉(此时已有五位来自罗马的使节到达那里),并召集了全省的首领举行了会议。
§45.26.12ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum.
在那里,他在审判席上根据顾问会的决定宣布:罗马元老院和人民命令伊利里亚人自由,他将从所有的城镇、城堡和要塞中撤出守备队。
§45.26.13non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent.
伊萨人、塔乌兰蒂人、达萨雷蒂人的皮鲁斯塔人、里宗尼塔人、奥尔基尼亚塔人不仅将获得自由,还将免除税赋,因为他们在根蒂乌斯尚且安全无事时就投奔了罗马人。
§45.26.14Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent.
他也给予达奥尔西人免税权,因为他们抛弃了卡拉万蒂乌斯并携带武器投奔了罗马人。
Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, inpositum, inde in tres partes Illyricum divisit.
对于斯考德拉人、达萨伦塞人、塞莱皮塔尼人以及其他伊利里亚人,则征收他们曾向国王缴纳的税额的一半,随后他将伊利里亚分为了三个部分。
§45.26.15unam eam fecit, quae supra † dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum.
他将其中一部分定为上文所提及的地区,第二部分为所有的拉贝亚特斯人,第三部分为阿格拉沃尼塔人、里宗尼塔人、奥尔基尼亚塔人及其邻居。
hac formula dicta Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.
在宣布了这一针对伊利里亚的章程后,他自己从那里返回伊庇鲁斯的帕萨隆进行冬营。