§45.24.1quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, et verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt?
那么,如果我们的确没有任何敌对行为,而使节那有些虚张声势的言辞也只配让你们的耳朵感到冒犯,而不是给城邦招致毁灭,那么我们还有什么需要洗刷的呢?
§45.24.2voluntatis nostrae tacitae velut litem aestimari vestris inter vos sermonibus audio, patres conscripti: favisse nos regi et illum vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii; §45.24.3alii vestrum voluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius civitatis ita conparatum esse, ut, si qui velit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur.
各位征集之父,在你们彼此之间的谈话中,我听到有人在对我们沉默的意愿进行所谓诉讼标的估价:有些人认为我们偏袒国王并希望他获胜,因此应该用战争来追讨我们;你们中的另一些人则认为,我们确实曾有此意,但并不因此就应该用战争来追讨我们:因为在任何城邦的习俗和法律中都没有这样的规定:如果有人希望他的仇敌灭亡,但只要他没有采取任何导致这一结果的行为,就会被判处死刑。
§45.24.4his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes voluimus, quod arguimur — non distinguimus voluntatem a facto —, omnes plectamur:
对于那些免除我们的刑罚、却不免除我们罪名的人,我们确实心存感激;但我们自己为自己制定了这条法律:如果我们所有人都确实心怀我们被指控的意愿——我们不将意愿与行为区分开来——那么就让我们所有人接受惩罚。
§45.24.5si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo, ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus.
如果我们的首领中,有些人偏袒你们,另一些人偏袒国王,我并不要求因为我们这些站在你们一方的人,而使那些偏袒国王的人得以安全;我所恳求的是,我们不要因为他们而灭亡。
§45.24.6non estis vos illis infestiores, quam civitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt; alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti.
你们对他们的痛恨,并不比城邦自身更深;正因为他们知道这一点,他们中的大多数人要么逃亡,要么自寻短见;其余被我们宣判有罪的人,都将听凭你们的发落,各位征集之父。
§45.24.7ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus.
我们其余的罗得斯人,在这场战争中既没有配得上任何感激,同样也配不上任何惩罚。
priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat.
让我们此前累积的恩义,来填补如今在职责上的懈怠吧。
§45.24.8cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro vobis pugnavimus.
这些年来,你们与三位国王进行了战争;不要让我们在一个战争中的懈怠,对我们的危害超过了我们在两场战争中为你们效力所带来的益处。
§45.24.9Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae nos absolvunt, una dubia est; ut gravior sit, illi de nobis si iudicarent, damnati essemus; vos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; §45.24.10non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos sit laturus.
请把腓力、安条克、珀尔修斯放在一起,作为三个判决:前两个判我们无罪,第三个是有疑问的;即使认为第三个更严重,如果是他们来审判我们,我们早已被判有罪;但现在审判的是你们,各位征集之父,决定罗得斯是存留于世,还是被彻底毁灭;因为你们并不是在商议战争,各位征集之父,这战争你们可以发动,却无法进行,因为没有一个罗得斯人会拿起武器反抗你们。
§45.24.11si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus; omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, §45.24.12quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit; §45.24.13procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur.
如果你们执意愤怒,我们将请求你们宽限时间,以便我们将这悲惨的使团答复带回祖国;所有自由人,无论罗得斯的男女,都将携带我们所有的财产登上海船,在抛弃公私的神明之后来到罗马,并将我们所有的金银,无论是公有的还是私有的,在民会广场、在你们议事堂的走廊里堆积起来,把我们自己以及妻子儿女的身体交付给你们支配,在这里承受一切必须承受的惩罚;让我们远避视线,任由我们的城市被掠夺、被焚烧。
§45.24.14hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt, facere non possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.
罗马人可以判定罗得斯人是敌人,却不能使我们成为敌人;因为我们自己对自己也有某种判定,通过这种判定,我们永远不会判定自己是你们的敌人,即使承受一切,我们也绝不做任何敌对之事。