§45.23.1“praemia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis.
“在腓力和安条克被征服后,我们从你们那里获得了最丰厚的赏赐。
si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus?
如果依靠神明的恩赐和你们的英勇,如今属于你们的命运当时属于了珀尔修斯,而我们前往马其顿向获胜的国王请求赏赐,那么我们究竟该说些什么呢?
§45.23.2pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus?
是说他曾受到我们的资金援助,还是粮食援助? 是陆上援军,还是海上援军? 我们曾坚守过哪座要塞? 我们在他的将领麾下,还是由我们自己,在何处战斗过? 如果他问,我们的士兵在哪里,我们的船只曾在他的防区内何处,我们又该如何回答?
§45.23.3causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus.
或许我们会在获胜者面前进行申辩,就像现在在你们面前申辩一样。
§45.23.4hoc enim legatos utroque de pace mittendo consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset.
因为通过向双方派遣使节谋求和平,我们得到了这样的结果:我们不仅未能取悦任何一方,而且从另一方甚至招来了罪责和危险。
§45.23.5quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, armis, iuventute nos nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore.
然而,珀尔修斯本可以理直气壮地指责我们——这是你们所不能做的,各位征集之父——指责我们在战争开始时向你们派遣了使节,向你们保证提供战争所需之物;并保证我们的船只、武器和青年将像以前的战争一样,为一切做好准备。
§45.23.6ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis.
我们未能履行这一诺言,责任完全在你们,因为你们当时由于某种原因拒绝了我们的援助。
neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare fuimus.
因此,我们既没有做过任何敌对之事,也没有废弃身为良盟的职责,而是被你们阻碍了履行。
§45.23.7“quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?” hinc iam non, quod factum est, sum defensurus — non adeo insanio —, sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.
‘那么又如何呢? 罗得斯人,难道在你们的城邦里,就没有做过或说过任何你们希望没有发生、从而使罗马人民理应受到冒犯的事情吗? ’从这里开始,我将不再为已发生的事辩护——我还没那么疯狂——而是要把国家的公诉与私人的罪责区分开来。
§45.23.8nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat.
没有一个城邦会不曾有过作恶的公民,也总是会有无知的大众。
§45.23.9etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in potestate vestra rem publicam fuisse.
我听说,甚至在你们那里也有过阿谀大众以图横行的人,平民也曾一度从你们中间分裂出去,国家也不在你们的控制之下。
§45.23.10si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus.
如果这在如此风气良好的城邦中都能发生,又有谁会感到惊奇,我们中间也会有一些人,因谋求国王的友谊而用他们的建议毒害了我们的平民呢? 然而,他们除了使我们在履行职责时有所懈怠外,并没有起到更大的作用。
§45.23.11non praeteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen civitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus,
我不会回避我们城邦在这场战争中最为严重的罪名:我们同时向你们和珀尔修斯派遣了谋求和平的使节;这一不幸的决定,正如我们后来听到的,被一个疯狂的、而且极度愚蠢的使者变得荒谬之极。
§45.23.12orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.
显然,他的发言就好像他是罗马使节盖乌斯·波皮利乌斯一样,而波皮利乌斯是你们为了劝退安条克和 Ptolemy 两王停止战争而派遣的。
§45.23.13sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem, quae apud vos, et apud Persea fuit.
但是,无论这应被称为傲慢还是愚蠢,它对珀尔修斯和对你们都是一样的。
§45.23.14tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in Venerem proniores aliae sunt.
国家与个人一样,都有各自的性格:有的民族易怒,有的胆大,有的胆怯,有的则更倾向于美酒或情欲。
§45.23.15Atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem.
有传闻说,雅典人民行动敏捷,在尝试时胆大超群,而拉栖代梦人则迟疑不决,对自己信任的事物也勉强涉足。
§45.23.16non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.
我不否认整个亚洲地区产生较轻浮的心智,也承认我们的言辞更加虚张声势,因为我们在邻近的城邦中显得出类拔萃,而这本身与其说是由于我们自己的力量,不如说是由于你们的荣耀与评判。
§45.23.17satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat, cum tam tristi responso vestro dimissa.
确实,当时那个使团在现场已经受到了足够的惩罚,因为他们被你们如此冷酷的答复打发走了。
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
如果当时的耻辱还不够,那么这次如此悲惨和哀求的使团,即使以前那个使团更为无礼,也足以作为极大的赎罪。
§45.23.18superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali poena nemo umquam dignam iudicavit.
傲慢,尤其是言辞上的傲慢,易怒者憎恨之,明智者嘲笑之,特别是当下属对上司表现出傲慢时;但从未有人认为它应当受到极刑。
§45.23.19id enimvero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent.
因为那确实是一次危险,生怕罗得斯人蔑视了罗马人。
etiam deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam fulmine ictum audimus. ”
有些人甚至用更凶狠的话咒骂神明,但我们也没听说有谁因此被雷劈了。 ”