Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §45.22.1-45.22.14

阿斯蒂梅德斯元老院演说与罗得斯的申辩

第 1748 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗得斯使节阿斯蒂梅德斯在罗马元老院发表演说,强调罗得斯过去对罗马的忠诚贡献,抗议目前的严苛待遇并申明无罪。

§45.22.1“est.
……。
peccaverimusne adhuc dubium est; poenas, ignominias omnes iam patimur.
我们是否犯了罪,至今尚无定论;但我们已经遭受了一切惩罚与耻辱。
antea, Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos vestros dona ferentes escendebamus; nunc ex sordido deversorio, §45.22.2vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissumis donastis.
以前,在迦太基人被击败、腓力和安条克被征服之后,当我们来到罗马时,我们总是从公家住所进入元老院,向你们致以祝贺,各位征集之父,又从元老院登上卡皮托林山,向你们的神明献上礼物;而现在,却从简陋的旅店中,勉强付费才得以收留,并被命令几乎像对待敌人一样留在城外,在这般凄惨的境地中,我们罗得斯人来到了罗马元老院——正是你们最近刚把吕基亚和卡里亚行省以及最丰厚的赏赐与荣誉授予了我们。
§45.22.3et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum servierint, antequam vobiscum bellarent — §45.22.4nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam populi Romani —: Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc bello, hostes ex sociis facturi estis?
据我们所闻,你们还命令马其顿人和伊利里亚人获得自由,尽管他们在与你们交战之前曾处于奴役状态—— ——我们并不嫉妒任何人的幸运,相反,我们承认罗马人民的仁慈——:难道你们要把在这场战争中除保持静默外别无他为的罗得斯人,从盟友变成敌人吗?
§45.22.5certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini.
确实,你们正是那些罗马人,你们宣称自己的战争之所以成功是因为它们是正义的,并且你们所夸耀的,与其说是战争的结局即你们取得了胜利,不如说是战争的开始即你们从未无故发动战争。
§45.22.6Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia auxiliis Philippum hostem fecerunt.
在西西里对梅萨纳的攻击使迦太基人成为敌人;对雅典的攻击、企图奴役希腊、以及用资金和援军援助汉尼拔,使腓力成为了敌人。
§45.22.7Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere est conatus.
安条克本人更是主动受到你们的敌人埃托利亚人的邀请,率领舰队从亚洲渡海来到希腊;在占领了德米特里阿斯、哈尔基斯和温泉关通道后,企图将你们从帝国的统治地位上推翻。
§45.22.8cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere.
在与珀尔修斯的战争中,你们的盟友受到攻击,或者各部族与民族的君王和领袖被杀害,成为了你们战争的起因。
§45.22.9quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone, civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus.
如果我们要走向毁灭,我们的灾难究竟会冠以什么名义呢? 我还没有将我们城邦的诉求与我们的公民波柳阿拉托斯、迪农以及我们为了移交给你们而带来的那些人区分开。
si omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello crimen esset?
如果我们所有罗得斯人都有同样的罪责,那么我们在这次战争中的罪行究竟是什么?
§45.22.10Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos stetimus.
难道我们偏袒了珀尔修斯一方,并且就像在安条克和腓力的战争中为了你们而对抗国王们一样,如今为了国王而对抗你们吗?
§45.22.11quemadmodum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui classibus vestris in Asia praefuerunt.
关于我们通常如何援助盟友,以及我们如何积极投身战争,请询问曾在亚洲指挥你们舰队的盖乌斯·利维乌斯和卢基乌斯·埃米利乌斯·雷吉卢斯。
§45.22.12numquam vestrae naves pugnavere sine nobis.
你们的船只从未在没有我们的情况下交战。
nos nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem; §45.22.13quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire.
我们曾用自己的舰队在萨摩斯进行过一次战斗,第二次在潘菲利亚对抗作为指挥官的汉尼拔;这一胜利对我们来说尤为光荣,因为虽然我们在萨摩斯的一次失利中失去了大部分船只和杰出的青年,但我们甚至没有被如此惨重的灾难吓倒,再次敢于去迎击从叙利亚开来的国王舰队。
§45.22.14haec non gloriandi causa rettuli — neque enim ea nunc nostra est fortuna —, sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.
我提及这些并非为了夸耀——因为如今那并非我们的境遇——而是为了提醒你们,罗得斯人往常是如何援助盟友的。

词汇与语法注释

  1. §45.22.1gratulatum — 目的苏平格(supine)宾格,与表示运动的动词 `venissemus` 连用以表示目的(“为了祝贺”)。
  2. §45.22.6Messana in Sicilia oppugnata — “名词 + 完成时被动分词”结构(常被称为 *ab urbe condita* 结构),其中动作本身充当主语。`Messana ... oppugnata`、`Athenae oppugnatae`、`Graecia ... petita` 以及 `adiutus Hannibal` 这四个短语共同作为复数动词 `fecerunt` 的并列主语。
  3. §45.22.10Persei partibus favimus — 虽然没有显式的疑问语气词(如 -ne 或 num),但从上下文看,该句被理解为反问句(“难道我们偏袒了珀尔修斯一方吗?”),随后的句子也延续了这一反问式的对比。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §45.22.1-45.22.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.22.1-45.22.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。