§45.21.1M’. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat rogationemque promulgaverat, §45.21.2ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse.
负责公民与外侨之间司法管辖权的法务官马尼乌斯·尤文蒂乌斯·塔尔纳,煽动民众反对罗得斯人,并公示了一项法案,即向罗得斯人宣战,并从该年的政务官中选出一人,率领舰队派遣去进行这场战争,他期望自己会成为那个人。
§45.21.3huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis adversabantur.
这一行动遭到了平民护民官马尔库斯·安东尼乌斯和马尔库斯·蓬波尼乌斯的反对。
§45.21.4sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici, §45.21.5cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum, §45.21.6et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem. §45.21.7tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi certamen erat: §45.21.8tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo in adventum imperatoris
但法务官也开创了一个既新且恶劣的前例来着手此事,因为他既没有事先咨询元老院,也没有告知执政官,仅凭他个人的意见,就提出法案询问(民众)是否赞成并命令向罗得斯人宣战,而在此之前,向来是先就战争咨询元老院,然后根据元老们的权威将法案提交给民众,并且护民官们也是如此,尽管传统规定在普通公民获得支持或反对该法案的发言机会之前,任何人不得对法案行使否决权,而且因此非常频繁地发生这样的情况:那些未曾声明要行使否决权的人,在从反对者的演说中注意到法案的缺陷后也行使了否决权,而那些为了行使否决权而来的人,在被支持法案者的说服力折服后也放弃了否决—— 此时,在法务官和护民官之间展开了一场在不合时宜的时刻做一切事情的竞争:护民官们通过提前行使否决权,直到将军到来,将法务官的急躁……