§45.20.1haec plus valuere in Attali animo.
这些话在阿塔罗斯的心中起到了更大的作用。
itaque introductus in senatum gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta erat, exposuit; §45.20.2petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis avocarentur.
因此,他被引入元老院后,对胜利表示了祝贺;他陈述了自己和兄长在那场战争中的功绩(如果有的话),以及最近伴随着巨大动荡发生的高卢人叛乱;他请求(元老院)派遣使节去他们那里,好凭借使节的权威使他们放下武器。
his pro regni utilitate editis mandatis, Aenum sibi et Maroneam petit.
在为了王国的利益提出这些要求之后,他为自己请求了埃诺斯和马罗内亚。
§45.20.3ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit.
如此,他使那些本以为他会通过指责兄长来谋求瓜分王国的人的期望落空,离开了议堂。
raro alias quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu est auditus: omnibus honoribus muneribusque et praesens est cultus et proficiscentem prosecuti sunt.
鲜有其他时候,任何一位国王或普通公民能以如此巨大的好意和所有人如此一致的赞同获得倾听:他在场时受到了所有荣誉和礼物的款待,在他出发时,人们也列队送行。
§45.20.4inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodiorum maxime legati civitatem converterunt.
在来自亚洲和希腊的众多使节中,罗得斯人的使节最吸引了全城城邦的注意。
§45.20.5nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, §45.20.6postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt, §45.20.7egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare consuesse: §45.20.8Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint; §45.20.9his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos, qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes essent.
因为起初他们穿着白衣显现,这既适合祝贺者,而且,如果他们穿了脏衣服(丧服),就可能会呈现出哀悼斐修斯垮台者的样貌,在执政官马尔库斯·尤尼乌斯向元老们咨询(此时使节们正站在民会广场上)是否给予他们住所、款待和元老院接见之后,元老们决定对他们不应遵守任何款待之礼,执政官走出议堂,当罗得斯人请求接见他们并说明他们是来祝贺胜利和为城邦开脱罪名时,执政官宣布,罗马人习惯于对盟友和朋友友好且好客地提供其他事物并给予元老院接见:但罗得斯人在那场战争中并没有做出如此功绩,以至于可以被列入朋友和盟友的行列;听到这些话,他们全都匍匐在地上,哀求执政官和所有在场的人,不要认为让新的、虚假的指控对罗得斯人造成的伤害大于古老的功绩是公平的,而他们自己就是那些功绩的见证人。
§45.20.10extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam condemnarent.
他们随即换上脏衣服(丧服),带着哀求和眼泪,在权贵们的家门前奔波,恳求他们在定罪之前先审理案情。