§45.19.1inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus, frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos animosque.
在国王、民族和各邦的众多使节中,欧墨涅斯国王的弟弟阿塔罗斯最吸引所有人的目光和心思。
§45.19.2exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant, haud paulo adduxerant eum duae in speciem honestae res, §45.19.3una gratulatio conveniens in ea victoria, quam ipse adiuvisset, altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua regnum in dubium adductum esset.
因为他受到了在战争中与他一同服役的人们的欢迎,两件外表体面的事情在不小的程度上促使他前来:其一是对于那场他曾亲自协助取得的胜利表示适切的祝贺,其二是对于高卢人的暴动以及使王国陷入危境的战败所提出的诉说。
§45.19.4suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix salva pietate ei contingere poterant.
在这背后还潜藏着对来自元老院的荣誉和奖赏的隐秘期望,而这些在保持对兄长忠诚的情况下几乎是无法获得的。
erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores, qui spe cupiditatem eius elicerent: §45.19.5eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido socio.
因为在罗马人中也有一些不怀好意的主使者,他们用希望来勾引他的野心:也就是说,在罗马对于阿塔罗斯和欧墨涅斯有着这样的看法:前者是罗马人确凿无疑的朋友,后者对罗马人和斐修斯都不是忠实的盟友。
§45.19.6itaque vix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent; adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare.
因此,几乎无法判定,他为自己请求的事物,还是针对他兄长请求的事物,哪一个更容易从元老院那里获得;以至于所有人把一切都给予前者,而对后者则一无所予。
§45.19.7eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus inposuisset.
正如事实所表明的,阿塔罗斯本是那种希望许诺多少就渴望多少的人,要不是一位朋友的贤明劝诫,给他在顺境中跃跃欲试的心灵戴上了缰绳的话。
§45.19.8Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur, monitorque fidus, si decedi fide vidisset.
医生斯特拉提乌斯与他同行,他是出于忧虑的欧墨涅斯为了这一特定目的派往罗马的,用以监视其弟的所作所为,并且在发现他背离忠诚时充当忠实的告诫者。
§45.19.9is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo: §45.19.10regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna stare concordia, quod unus nomen regium et praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent.
当他来到已经被占据的耳朵和已经动摇的心灵面前时,他通过适时的谈话进行引导,挽回了几乎败落的局面,说道,不同的王国是靠着不同的事物成长起来的:他们的王国是新兴的,并非建立在任何古老的财富之上,而是依靠兄弟的和睦而立;虽然只有一人拥有国王的称号和头部的特殊装饰,但所有的兄弟都在共同统治。
§45.19.11Attalum vero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat? neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed quod haud ambiguum sit prope diem regnaturum;
至于在年龄上最接近的阿塔罗斯,谁不把他当作国王呢?
eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis; §45.19.12necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit.
这不仅是因为人们看到他眼下拥有的巨大权势,更是因为毫无疑问他不久即将执掌王权;因为欧墨涅斯身体虚弱且年事已高,又没有留下任何子嗣;(因为他当时还没有承认后来继位的那位子嗣)。
quid adtinere vim adferre rei sua sponte ad eum mox venturae? accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat; §45.19.13si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non posse.
对于很快就会自发落到他手中的东西,何必强行夺取呢? 此外,高卢人暴动的崭新风暴也降临到王国,即便依靠国王们的团结一致也难以抵御;如果在外患之上又加上内乱,那就无法支持。
nec aliud eum, quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum.
而他这样做,除了不让他的兄长作为国王而死之外,无异于剥夺了他自己对王国的近期希望。
§45.19.14si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit, potiorem laudem futuram fuisse.
即使两件事都是光荣的——为兄长守护王国和夺走王国——然而守护王国的赞誉,因其与孝悌相连,本也更为可取。
sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse?
但既然实际上另一种做法是令人唾弃且几近于弑亲的,那么还有什么值得犹豫不决的呢?
§45.19.15utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis propalam obnoxios fore; si totum, privatumne ergo maiorem fratrem, an exulem esse illa aetate, illa corporis infirmitate, an ad ultimum mori iussurum?
因为他是打算请求王国的一部分,还是夺取全部? 如果是部分,力量分散会使两人都变得软弱,公开暴露于一切侵害之下;如果是全部,那么他难道要在兄长那样的年纪、那样虚弱的身体状况下,命令他成为一介平民,或是流亡者,甚至最终赐死他吗?
§45.19.16egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna caede raptum diadema in templo Samothracum, velut praesentibus dis exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus posuerit.
因为,姑且不说神话所流传的不义兄弟的下落,斐修斯的结局就显得十分瞩目:他因杀害兄弟而夺得王冠,却在萨莫色雷斯的神庙里,仿佛神明就在眼前惩罚他一般,匍匐在获胜的敌人脚下,献出了王冠。
§45.19.17eos ipsos, qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
那些并非由于是他的朋友、而是因为敌视欧墨涅斯而怂恿他的那些人本身,如果他能对兄长恪守忠诚到底,也必定会赞美他的孝悌与坚定。