§45.1.1victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.
胜利的使者Q·法比乌斯、L·伦图卢斯和Q·梅特卢斯,虽以所能及的最大速度迅速抵达罗马,却发现人们对那一事件的喜悦早已被预先感知。
§45.1.2quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; §45.1.3dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriae allato est exortus.
在与国王开战后的第四天,当马戏场内正举行竞技会时,一阵低语声突然传遍了整个观众席,传言马赛多尼亚已经开战,国王已被彻底击败;随后,喧哗声增大;最后,欢呼声和掌声雷动,仿佛已经带来了确凿的胜利消息。
§45.1.4mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis.
政务官们感到惊异,并寻找这突然喜悦的来源;但得知并无此人后,那份仿佛针对确凿之事的喜悦固然消失了,但一个吉兆依然留在人们的心中。
§45.1.5quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur.
而当这一切随着法比乌斯、伦图卢斯和梅特卢斯的到来以及真实的信使而得到证实后,他们不仅为胜利本身,也为他们自己心灵的预感而感到高兴。
§45.1.6et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia.
关于马戏场群众的另一个同样可信的喜悦故事也被流传下来。
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras reddidisse dicitur.
在十月朔日前第十五天,罗马大祭的第二天,据说一个自称来自马赛多尼亚的信使,向正登上台去启动四马战车比赛的执政官C·利基尼乌斯呈递了饰有月桂叶的信件。
§45.1.7quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
在战车出发后,执政官登上了战车,当他穿过马戏场返回公共看台时,向民众展示了饰有月桂叶的信板。
§45.1.8quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit.
一看到这些,民众突然忘记了表演,涌向中央。
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; §45.1.9Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse.
执政官在此召集了元老院,在宣读了信板后,根据元老们的权威,在公共看台前向民众宣告:他的同僚L·埃米利乌斯已与珀尔修斯国王交战;马赛多尼亚的军队被歼灭并溃败;国王带着少数人逃跑;马赛多尼亚的所有城市都已归顺罗马人民的统治。
§45.1.10his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium portabant.
听到这些,欢呼声伴随着巨大的掌声响起;绝大部分人丢下竞技,为了将这一喜讯带给妻子和孩子们而纷纷回家。
§45.1.11tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.
那是自马赛多尼亚开战以来的第十三天。