§45.18.1omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre, §45.18.2ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi perpetuamque sub tutela populi Romani esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi libertatem.
首先,元老院决定马其顿人和伊利里亚人应当是自由的,以便让所有民族都清楚地看到,罗马人民的武力并非给自由的人们带来奴役,相反,是给受奴役的人们带来自由;同时也为了让那些处于自由状态之下的民族相信,在罗马人民的庇护下,他们的自由对他们而言是安全且永久的;而那些生活在君王统治下的民族也相信,即便在目前,由于对罗马人民的敬畏,那些君王对待他们也更为温和与公正,并且,一旦他们的君王与罗马人民之间发生战争,其结局将给罗马人带来胜利,而给他们自己带来自由。
§45.18.3metalli quoque Macedonici, quod ingens vectigal erat, locationes praediorumque rusticorum tolli placebat; §45.18.4nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.
此外,元老院也决定废除作为巨大税收来源的马其顿矿山以及乡村地产的租赁;因为如果没有包税商,这些矿山就无法开采,而只要有包税商存在的地方,要么公法变得形同虚设,要么盟友们就毫无自由可言。
§45.18.5ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et certaminis defore.
甚至马其顿人自己也无法开采它们;因为在管理者的中间放着猎物的地方,绝不会缺乏暴动和争斗的起因。
§45.18.6denique ne, si commune concilium gentis esset, inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri moderatione datam ad licentiam pestilentem traheret, §45.18.7in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.
最后,为了防止如果存在一个民族的共同议会,某个无耻的迎合平民者可能会在某个时候将以有益的节度所赋予的自由引向具有毁灭性的放纵,元老院决定将马其顿划分为四个区域,以便各区拥有自己的议会,并向罗马人民缴纳过去习惯向其君王缴纳的税额的一半。
§45.18.8similia his et in Illyricum mandata.
针对伊利里库姆也发出了与此类似的指令。
cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
其余的事项则留给将领和使节们自己处理,在这些事项中,对事务的现地实际处理将会提供更为确切的对策。