§45.1.1victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.
勝利の使者たちであるQ・ファビウス、L・レントゥルス、Q・メテッルスは、用いられうる限りの急ぎをもって、迅速にローマに到着したものの、そのことに対する喜びがすでに先取りされているのを見出した。
§45.1.2quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse;
王との戦いが行われた日の四日後、キルクスで競技が開催されていたとき、突如として民衆の囁きが観客席全体に広がった。 マケドニアで戦いが行われ、王が完全に打ち負かされたというのである。
§45.1.3dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriae allato est exortus.
それからざわめきが大きくなり、最後には、あたかも確実な勝利の知らせがもたらされたかのように、叫び声と拍手が沸き起こった。
§45.1.4mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae;
政務官たちは驚き、その突然の喜びの出所を捜し求めた。
qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis.
しかし、それが誰もいないと分かったのち、確実な事柄に対する喜びとしての感情は確かに消え去ったが、吉兆としての喜びは人々の心の中に留まり続けた。
§45.1.5quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur.
そして、そのことがファビウス、レントゥルス、メテッルスの到着による本物の知らせによって裏づけられると、彼らは勝利そのものに対しても、また自分たちの心の予感に対しても喜んだ。
§45.1.6et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia.
そして、キルクスの群衆の、同様にありそうなもう一つの喜びの逸話が伝えられている。
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras reddidisse dicitur.
九月十七日、ローマ大祭の二日目に、四頭立て戦車をスタートさせるために登っていた執政官C・リキニウスに、マケドニアから来たと語る伝令が、月桂冠で飾られた書簡を渡したと言われている。
§45.1.7quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
戦車がスタートさせられると、執政官は戦車に乗り込み、キルクスを通って公の桟敷へと戻っていくときに、月桂冠で飾られた書簡を民衆に示した。
§45.1.8quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit.
それらが目に入ると、突如として民衆は見世物のことを忘れて中央へとなだれ込んだ。
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; §45.1.9Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse.
そこに執政官は元老院を招集し、書簡が朗読されたのち、元老院の権威に基づき公の桟敷の前で、同僚のL・アエミリウスが会戦においてペルセウス王と戦ったこと、マケドニア軍は殺戮され潰走させられたこと、王は少数の者たちとともに逃亡したこと、マケドニアのすべての都市がローマ民衆の支配下に入ったことを民衆に公式に発表した。
§45.1.10his auditis clamor cum ingenti plausu ortus;
これらが聞こえると、巨大な拍手とともに歓声が沸き起こった。
ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium portabant.
競技は打ち捨てられ、人々の大部分は妻や子供たちにこの喜ばしい知らせを伝えるために家へと向かった。
§45.1.11tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est.
それは、マケドニアで戦いが行われた日から十三日目のことであった。