§44.46.1Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, §44.46.2simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset.
保卢斯向所有投降的城市派遣了治理者,以免在新的和平中让被征服者遭受任何不公正对待,并在将国王的使节留置在自己身边后,在对国王的逃亡一无所知的情况下,派P·纳西卡率领一支人数不多的步骑兵部队前往安菲波利斯,同时也是为了让他蹂躏辛提科地区,并在国王的一切企图上成为其阻碍。
§44.46.3inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.
在此期间,美利波亚被Cn·奥克塔维乌斯攻占并掠夺;在副官Cn·阿尼基乌斯被派去围攻的埃吉尼乌姆,由于埃吉尼乌姆人不知道战争已经结束,镇内发起了一次突围,导致两百人丧生。
§44.46.4consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit.
执政官率领全军自皮德纳出发,于第二天抵达佩拉,并在距该城一英里处驻扎下来,在此设营数日,从四面观察该城的地理形势,并注意到该城被选为王宫并非毫无原因。
sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum; §44.46.5cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt amnes.
它坐落在一座向冬至日落(西南)方向倾斜的山丘上;夏冬两季皆深不可测、无法逾越的沼泽包围着它,这些沼泽是由河流泛滥淤积而成。
§44.46.6arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.
法库斯要塞矗立在最靠近城市的那片沼泽中,宛如一座岛屿,它建在工程巨大的堤坝上,该堤坝既能支撑起城壁,又不会受到周围环绕的沼泽湿气的任何侵蚀。
§44.46.7muro urbis coniuncta procul videtur; divisa, est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium.
从远处看,它似乎与城墙相连;但实际上它被城墙间的河流隔开,并同样由一座桥梁连接,因此,既不给外部的袭击者提供任何方向的通道,而且如果国王将某人囚禁于此,除了通过极易防守的桥梁之外,没有任何逃生之路。
§44.46.8et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est.
国王的宝藏也存放在那个地方;但当时除了曾送给根提乌斯国王、随后又被扣留的三百个塔兰同之外,什么也没有发现。
§44.46.9per quos dies ad Pellam stativa fuerunt. legationes frequentes, quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt.
在佩拉驻营的那些日子里,听取了许多为表示祝贺而聚集在一起的使团(特别是来自色萨利亚的使团)的陈述。
§44.46.10nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit.
随后,在收到珀尔修斯已渡海前往萨莫色雷斯的消息后,执政官从佩拉出发,在第四次设营时(即经过四天行军后)到达了安菲波利斯。
§44.46.11effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orba.
涌出来迎接的所有群落,向任何人表明了一个显而易见的事实:他们失去的并不是一位仁慈而公正的国王。