§44.6.1lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse.
据说,当国王正在沐浴时,传来了敌军逼近的消息。
quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit; §44.6.2et subinde per alia atque alia pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant, ex praesidiis revocat omnisque aditus aperit bello.
听到这个消息,他惊恐地从座位上跳了起来,大喊着自己未战先败,随即仓皇逃走;随后,他在一个又一个惊恐的计划和命令中惊慌失措,派出了他的两个朋友:一个去佩拉,把存放在法库斯的资金扔进海里;另一个去塞萨洛尼基,去烧毁造船厂;他将阿斯克列皮奥多图斯和希皮亚斯以及与他们在一起的人从防线中召回,向战争敞开了所有的通道。
§44.6.3ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit.
他自己从迪乌姆掠走了所有镀金神像,以免它们成为敌人的战利品,并强迫该地的居民迁往皮德纳;执政官挺进到了一个若非敌人愿意就无法撤退的地方,这本可被视为执政官的轻率,但国王却使这种行为变成了并非不智的大胆。
§44.6.5duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis.
因为罗马人有两条可以从此地逃脱的隘路:一条穿过坦佩进入色萨利,另一条经过迪乌姆进入马其顿;这两条路都由国王的驻军把守。
§44.6.6itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.
因此,如果他毫不畏惧地防守自己的领地,抵挡住那逼近的恐慌的第一波表象,那么罗马人既没有通过坦佩撤回色萨利的退路,也无法通过那条道路运送补给。
§44.6.7sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis.
因为坦佩是一处即便没有因战争而变得危险,也极难通过的隘口。
§44.6.8nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit.
因为除了长达五英里的狭窄通道外——在那里,驮着行李的牲畜勉强可以通过——两旁的悬崖峭壁如此陡峭,以至于不伴随眼睛和心灵的某种眩晕,几乎无法俯视。
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
而流经山谷中央的佩内乌斯河的轰鸣与深度也令人胆战。
§44.6.9hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus.
这个自然条件如此险恶的地方,在四个相互间隔的地点被国王的防线所占据。
§44.6.10unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, §44.6.11quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, inpositum quam vel decem armatis tueri facile est.
第一处在进入贡努斯的入口,第二处在孔迪卢斯——一座坚不可摧的堡垒,第三处在拉帕图斯周围(他们称之为哈拉克斯),第四处设在道路本身,即山谷最中心也最狭窄的地方,那里即使只有十个武装士兵也极易防守。
§44.6.12intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant.
如果穿过坦佩的通道同时对补给和他们自己的退路封闭,他们就必须重新回到他们曾走下来的那些大山。
§44.6.13quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset.
而这件事,正如他们曾秘密地瞒过敌人一样,在敌人公然占据着上方山头的情况下,他们是无法做到的;而且曾经历过的困难本会斩断所有的希望。
§44.6.14supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi et ipsum ingentis difficultatis erat.
在这轻率涉险的境地中,除了穿过敌阵逃往马其顿的迪乌姆之外,别无他路;而这件事,若非神明夺去了国王的理智,其本身也是极其艰难的。
§44.6.15nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, §44.6.16relicum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
因为奥林坡斯山脚到海边只留下了仅一英里多一点的空间,其中一半的地方被巴弗拉斯河广泛泛滥的河口所占据,平原的一部分则被朱庇特神庙或城镇所占据,剩下极狭窄的一部分本可以用适度的战壕和营墙封闭,而且手头的石块和森林里的木料是如此充足,以至于甚至可以筑起围墙、建起塔楼。
§44.6.17quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.
被突然的恐慌蒙蔽了的双眼,未曾看清这其中的任何一件事,他在撤空了所有的防线并将其暴露给战争之后,便逃往了皮德纳。