§44.42.1ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.
然而,正如步兵在各处遭到屠杀(除了那些扔掉武器逃跑的人之外),骑兵却几乎毫无损失地撤离了战场。
§44.42.2princeps fugae rex ipse erat.
逃跑的领头人正是国王本人。
iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus.
他已经带着神圣骑兵队从皮德纳奔向佩拉;科提斯和奥德里萨伊的骑兵紧随其后。
§44.42.3ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites.
马其顿的其他骑兵队也保持着完整的队列撤离,因为夹在中间的步兵战线(对他们的屠杀拖延了胜利者)使[罗马人]忘记了去追击骑兵。
§44.42.4diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est.
漫长的时间里,方阵从正面、侧面和后方被斩杀。
postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam orabant; §44.42.5et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt.
最后,那些从敌人手中逃脱的人,赤手空拳地向海边逃去,有些人甚至走入水中,向舰队里的人伸出双手,哀求饶命;当他们看到小舟从各艘船上纷纷驶来,以为是来接纳他们时,便走入更深的水中,有些人甚至游了过去。
§44.42.6sed cum hostiliter e scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.
但当他们遭到小舟上的人充满敌意的屠杀时,能游回去的人又游回陆地,却落入了另一种更悲惨的灾难中:因为象群被驯象员赶到岸边,将上岸的人践踏并踩碎。
§44.42.7facile convenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum.
显而易见,罗马人在单次战役中从未消灭过如此多的马其顿人。
caesa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex milia, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta.
大约有两万人被杀;多达六千名从战场逃往皮德纳的人被活捉,另有五千名在逃亡中流散的人被俘。
§44.42.8ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures sunt.
胜利者中死亡不超过一百人,其中绝大多数是佩利尼人;受伤的人则要多得多。
§44.42.9quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
如果战斗开始得更早一些,使胜利者有充足的白昼时间进行追击,敌人的全部军队都会被歼灭;而现在,逼近的夜色既庇护了逃跑者,又使罗马人因地形陌生而迟疑追击。