§44.42.1ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.
しかし、武器を投げ捨てて逃げた者たちを除いて、歩兵の虐殺があちこちで行われた一方で、騎兵はほぼ無傷で戦闘から離脱した。
§44.42.2princeps fugae rex ipse erat.
逃亡の先頭に立ったのは王自身であった。
iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat;
彼はすでにピュドナから、神聖なる騎兵部隊とともにペッラへと向かっていた。
confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus.
すぐさまコテュスとオドリュサイの騎兵が彼に続いた。
§44.42.3ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites.
マケドニアの他の騎兵部隊も整然とした隊列を保ったまま退却した。 その理由は、間に挟まった歩兵の戦列の虐殺に勝者たちが引き止められ、騎兵を追撃することを忘れさせたからである。
§44.42.4diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est.
長い間、ファランクスは前方、側面、後方から切り伏せられた。
postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam orabant;
最後に、敵の手から逃れた人々が武器を持たずに海へと逃れ、中には水に入り、艦隊にいる人々に向けて手を伸ばし、哀願して命乞いをする者もいた。
§44.42.5et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt.
そして、小舟があちこちから船から集まってくるのを見て、彼らは自分たちを救出するために来るのだと思い込み、さらに水深くへ、ある者は泳いでさえ進んでいった。
§44.42.6sed cum hostiliter e scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
しかし、小舟から敵意をもって虐殺されると、泳ぎ戻れる者は陸へと引き返したが、そこでさらに悲惨な破滅に遭遇した。
elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque.
馭者たちによって海岸へと追いやられた象たちが、上がってくる人々を踏みつぶし、圧し潰したからである。
§44.42.7facile convenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum.
ローマ軍によって一度の戦闘でこれほど多くのマケドニア人が殺されたことはかつてない、ということは誰もが容易に認めるところである。
caesa enim ad viginti milia hominum sunt;
実際、約二万人が殺された。
ad sex milia, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta.
戦場からピュドナへ逃げ込んだ約六千人が生きたまま捕らえられ、逃走中に彷徨っていた五千人が捕獲された。
§44.42.8ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni;
勝者側の死者は百人を超えず、その大部分はペリグニ人であった。
volnerati aliquanto plures sunt.
負傷者はいくらか多かった。
§44.42.9quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.
もしもっと早く戦闘が始まっており、勝者に追撃のための十分な昼の時間が残されていたなら、全軍が殲滅されていたであろう。 今は、迫り来る夜が逃亡者たちを覆い隠し、ローマ軍には未知の土地での追撃を躊躇させた。