§44.40.1post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset.
在这番讲话之后,全场一片寂静,部分原因是因为他们被争取到了他的意见一边,部分原因是因为他们害怕徒劳地激怒他,因为无论如何,错过的机会是无法挽回的。
§44.40.2ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat.
甚至在那一天,无论执政官还是国王都不愿交战;对国王而言,是因为他将要袭击的敌人既没有像前一天那样因行军而疲惫,也没有在排兵布阵时惊慌失措且几乎还未整理好;对执政官而言,是因为在新营地里既没有收集柴火,也没有收集饲料,为了寻找这些东西,很大一部分士兵已经离开营地前往附近的农田。
§44.40.3neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen.
虽然两位将领都不愿意,但比人类的计谋更具威力的命运却促成了这场争斗。
§44.40.4flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent.
在靠近敌人营地的地方有一条不太大的河流,马其顿人和罗马人都在那里取水,两岸都部署了守军,以便他们能够安全地取水。
duae cohortes a parte Romanorum erant, §44.40.5Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; §44.40.6et aliud pro castris stativom erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.
罗马人方面有两个步兵大队,即马鲁奇尼大队和佩利尼大队,以及两支萨姆尼乌姆人骑兵队,由副将马尔库斯·塞尔吉乌斯·西鲁斯指挥;在营地前还有另一处由副将盖乌斯·克卢维乌斯指挥的常设守军,包括三个大队(菲尔马姆大队、韦斯蒂尼大队、克雷莫纳大队)以及两支骑兵队(普拉肯提亚队和埃塞尔尼亚队)。
§44.40.7cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.
当双方都没有挑衅、河边一片平静时,大约在第九时,一头牲畜从看管它的人手中挣脱,逃到了对岸。
§44.40.8quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant.
当三名士兵穿过几乎齐膝深的水追赶它时,两名色雷斯人正试图将那头牲畜从河床中央拉到他们自己一侧的岸上并捕获它,那些罗马士兵追击他们,杀死了其中一人并夺回了牲畜,然后撤回到了自己人的哨所。
§44.40.9octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat.
敌人的岸上有一支八百人的色雷斯人守军。
ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, §44.40.10et cum praesidio.
其中起初有少数人因无法容忍同胞在自己眼前被杀而渡河追击凶手,随后有更多的人,最后所有人也都渡了河,并且与守军……