§44.40.1post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset. §44.40.2ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. §44.40.3neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. §44.40.4flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant, §44.40.5Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; §44.40.6et aliud pro castris stativom erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. §44.40.7cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. §44.40.8quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes caperent, hos persecuti illi altero eorum occiso receptoque iumento ad stationem suorum se recipiebant. §44.40.9octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, §44.40.10et cum praesidio.
この演説の後、沈黙が流れた。一部の者は彼の意見に引き入れられ、他の者は、どのようにであれ既に逃してしまって取り返しのつかない事柄について、彼を無駄に怒らせることを恐れたからである。そして、まさにその日には、執政官も王も戦うことを望まなかった。王の側としては、前日のように行軍で疲れてもおらず、戦闘隊形を整えるのに慌てふためいてもおらず、ようやく整ったばかりの敵を攻撃することになるからであり、執政官の側としては、新しい陣営には薪も飼料も集められておらず、それらを求めて兵士の大部分が陣営から近隣の畑へと出て行っていたからである。両指揮官のいずれも望まなかったが、人間の計画よりも強い力を持つ運命が、戦いを引き起こした。敵の陣営の比較的近くに、それほど大きくない川が流れており、そこからマケドニア人もローマ人も、安全に水が汲めるように両岸に警備兵を配置した上で、水を汲んでいた。ローマ人の側には二つのコホルスがあり、マルルキナとパエリグナ、およびサムニウム人騎兵の二つのトゥルマがあり、これらを副将マルクス・セルギウス・シルスが指揮していた。また、陣営の前には、副将ガイウス・クルウィウスの下に別の常設守備隊があり、それは三つのコホルス(フィルマナ、ウェスティナ、クレモネンシス)と、二つの騎兵トゥルマ(プラケンティナとアエセルニナ)であった。どちらの側も挑発することなく、川辺に平穏があったとき、第九時頃、世話をしていた者たちの手から逃げ出した一頭の家畜が、対岸へと逃げ去った。三人の兵士がほぼ膝の深さまでの水の中を追っていったとき、二人のトラキア人がその家畜を川床の真ん中から自分たちの岸へと引きずっていって捕らえようとしたので、ローマ兵たちは彼らを追撃し、そのうちの一人を殺して家畜を取り戻し、自分たちの哨所へと退却した。敵の岸には八百人のトラキア人守備隊がいた。彼らのうち、最初は少数の者が、同胞が目の前で殺されたことに憤慨し、殺害した者たちを追撃するために川を渡り、次いでより多くの者が、最後には全員が渡った。そして、守備隊と……