§44.38.1“P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit.
“普布利乌斯·纳西卡,这位优秀的青年,是昨天所有赞成开战的人中唯一向我透露其想法的人;后来他也保持了沉默,以至于看起来他似乎已经转向了我的观点。
§44.38.2quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est.
对其他一些人来说,在将军不在场时进行指责,似乎比在他面前提出建议更好。
§44.38.3et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod tu, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem.
普布利乌斯·纳西卡,无论对你,还是对任何与你有着同样想法但更为隐秘的人,我都不介意解释延迟战斗的原因。
§44.38.4nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam.
因为我不仅丝毫不后悔昨天的休整,反而相信军队正是通过这一决定而被我拯救的。
in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint.
为了不让你们任何人认为我毫无根据地持有这种看法,请随我一起回顾一下(如果你愿意的话),有多少因素对敌人有利而对我们不利。
§44.38.5iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animadvertisse certum habeo.
首先,他们在人数上超过我们,我确信你们任何人不仅之前并非不知道,而且在昨天凝视他们展开的战线时也已经注意到了。
§44.38.6ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis.
在我们这支少数军队中,四分之一的士兵已被留下来看守辎重;而且你们知道,被留下来看管行李的绝不是最懦弱的人。
§44.38.7sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus?
但假设我们全员都在:难道我们认为,从我们昨晚停留的这个营地出发,在今天或最迟在明天(如果合适的话),在神明的庇佑下出击迎战,这是一件微不足道的事吗?
§44.38.8nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, §44.38.9an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
难道命令一个在当天既没有因行军劳顿也没有因修筑营垒而疲惫,而是得到了充分休息、完好无损的士兵在自己的帐篷里拿起武器,并引导一个体力充沛、身心都充满活力的士兵走向战线,与把一个因长途跋涉而疲惫不堪、因负重而精疲力竭、汗流诈背、口渴得喉咙发干、满嘴满眼都是尘土、在烈日曝晒下的士兵,抛给一个精力充沛、得到充分休息、此前未消耗任何体力而投入战斗的敌人,这两者之间没有任何区别吗?
§44.38.10quis, pro deum fidem, ita conparatus, vel iners atque inbellis, fortissimum virum non vicerit?
凭着神明的信义,在这样准备充分的情况下,即使是平庸和怯懦的人,难道不会战胜最勇敢的人吗?
§44.38.11quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?
况且,敌人是在极度从容的情况下排好了战线,做好了心理准备,每个人都按照自己的队列整齐地站着,而我们当时却必须在排列战线时突然慌乱,并且在混乱的状态下交战? ”