Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §44.37.1-44.37.13

加卢斯预言月食与两军的反应

第 1717 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马军队有序退守并完成营垒修筑,当晚发生了加卢斯预报的月食。罗马人叹服其科学睿智,而马其顿人则将其视为亡国之兆而陷入恐慌。次日,面对士兵因拖延出击而产生的不满情绪,执政官保卢斯准备发表演说。

§44.37.1Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit, §44.37.2deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens.
保卢斯在注意到营地已经测定、辎重已经安置好之后,首先从战线的最后排撤回了三线兵,随后是二线兵(同时让一线兵留在最前排,以防敌人采取任何行动),最后是一线兵,他从右翼开始,逐步将各个分队的士兵一点点撤回。
§44.37.3ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt.
这样,在骑兵和轻装步兵部署在战线前方迎击敌人的同时,步兵们毫无混乱地撤离了。 直到土垒的前沿和壕沟修筑完毕之后,骑兵才从岗位上被召回。
§44.37.4rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.
国王也在那一天做好了毫不犹豫进行战斗的准备,但他满足于众人皆知耽搁是由敌人造成的,于是自己也把军队撤回了营地。
§44.37.5castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse.
营垒加固完毕后,曾在前一年担任过裁判官的第二军团军事护民官盖乌斯·苏尔皮基乌斯·加卢斯,在获得执政官允许后召集士兵举行集会,宣布在即将到来的夜晚,自夜间第二时至第四时将会发生月食,以免有人将其视为不祥之兆。
§44.37.6id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse.
他说,因为这是在固定时间按自然规律发生的,所以既可以预先知道,也可以提前预报。
§44.37.7itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere.
因此,正如因为太阳和月亮的升落都是确定的,所以他们对月亮时而以满月闪耀、时而以微小的月角日渐亏缺并不感到惊异一样,那么当月亮被地球的阴影遮挡而变暗时,也绝不应该将其看作是神迹。
§44.37.8nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri; §44.37.9Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates.
在九月五日之前一天的那个夜晚,月食在预报的时刻发生,在罗马士兵眼中,加卢斯的智慧简直如同神明一般;但对马其顿人来说,这却作为一种悲惨的征兆触动了他们,预示着王国的没落和族群的毁灭,预言家们的看法也毫无二致。
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.
马其顿人的营地里充满了呼喊和号哭,直到月亮重新显露出它原本的光芒。
§44.37.10postero die — tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent — §44.37.11regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset.
第二天——两军交战的热望是如此强烈,以至于双方都有一些士兵指责国王和执政官未曾交战就各自撤兵—— 国王有一个现成的辩解,不仅是因为敌人首先公开回避交战并将军队撤回营地,而且还因为敌人把阵地设在一个马其顿方阵无法推进的地方,而方阵即使因地形轻微的不平也会变得毫无用处。
§44.37.12consul ad id, quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet, tunc quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset.
至于执政官,除了前一天他似乎错失了交战的良机、给想在夜间撤走的敌人提供了便利之外,此时在黎明时分本应挂起战斗信号并列队出击的时候,他似乎又在以举行祭祀为借口磨蹭时间。
§44.37.13tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium vocavit; atque ibi, quod rei gerendae tempus esset, loquendo et intempestive consultando videbatur quibusdam extrahere.
直到第三时,在仪式如法举行完毕之后,他才召集了军事会议;而在那里,尽管正是采取行动的时候,但在某些人看来,他似乎仍在通过发表讲话和不合时宜的商议来拖延时间。
adversus eos sermones talem consul orationem habuit.
针对这些议论,执政官发表了如下的演讲。

词汇与语法注释

  1. 44.37.2stantibus in prima acie hastatis — 夺格绝对结构。用以描述时间与背景状况,表示在青年兵(hastati)依然留守前线的同时,壮年兵(principes)被撤回。
  2. 44.37.5ne quis id pro portento acciperet — 虚拟式未完成过去时。目的从句,由于受主句动词 “pronuntiavit”(历史过去时)支配而采用未完成过去时,指明加卢斯提前解释天象机制的意图。
  3. 44.37.6id quia naturali ordine statis temporibus fiat — 间接引语(oratio obliqua)。因为这是由 “pronuntiavit” 引导的陈述中的原因从句,即使在直接引语中该从句本应为直陈式,在此其动词 “fiat” 仍须使用虚拟式现在时。
  4. 44.37.7trahere in prodigium debere — 间接引语中构成主句部分的“对格加不定式”结构。作为主语的对格代词(指士兵或一般人)被省略,“trahere in prodigium”是一个表示“将(现象)解释为预兆”的惯用词组。
  5. 44.37.12cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset — 表示让步或相反情况的 “cum” 从句。“exeundum fuisset” 是由动形词与 “esse” 的过去完成时虚拟式构成的非人称被动迂回句式,表达了过去未曾实现的义务(“本应该出击,但实际上却没有”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §44.37.1-44.37.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:44.37.1-44.37.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。