§44.35.1quae res Romanis auxit animos.
这一事件增强了罗马人的斗志。
Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem.
同时也给马其顿人和他们的国王带来了不小的恐慌。
§44.35.2et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.
起初,他试图秘密压制关于此事的传闻,派人阻止正从那里走来的潘陶克斯接近营地。
§44.35.3sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
但有些在伊利里亚人质中被押送的少年已经被他们自己的人看到了,而且事情被隐藏得越仔细,就越容易通过王室仆役的口舌而泄漏。
§44.35.4sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant.
差不多在同一时间,罗德斯岛的使节带着关于和平的同样指令来到营地,这些指令曾激起罗马元老院议员们的极大愤怒。
multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt.
营地会议以更加敌对的态度听取了他们的陈述。
§44.35.5itaque cum alii legatos in vincula coniciendos censerent, alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiavit consul post diem quintum decimum se responsum daturum.
因此,当一些人认为应该将使节投入锁链,另一些人认为应该将他们直接赶出营地而不予答复时,执政官宣布他将在十五天后给予答复。
§44.35.6interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit.
与此同时,为了表明倡导和平的罗德斯人的威望起到了多少作用,他开始商讨进行战争的计划。
placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere: §44.35.7confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.
一些人,尤其是年轻的人,主张强行通过埃尔佩乌斯河岸和防御工事:他们认为,面对密集并以单一纵队发动进攻的罗马军,马其顿人无法抵抗,因为前一年他们曾被从那么多极高且更巩固、由强力守备队驻守的堡垒中驱逐出去。
§44.35.8aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam eam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur.
另一些人则主张,奥克塔维乌斯率领舰队前往塞萨洛尼基,通过蹂躏沿海地区来分散国王的军队,以便随着另一场战争从后方显现,国王在转身保护其王国腹地时,将被迫暴露埃尔佩乌斯河渡口的某一部分。
ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur, §44.35.9et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.
在执政官自己看来,由于自然地形和防御工事,河岸是无法逾越的,而且除了各处都部署了投射机之外,他还听说敌人使用投射武器更为熟练,打击也更为准确。
§44.35.10alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.
主帅的整个心思都在别处;在解散会议后,他秘密召集了他已深知其忠诚与明智的佩赖比亚商人科埃努斯和梅诺菲卢斯,向他们打听通往佩赖比亚的渡口(山口)情况如何。
§44.35.11cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:
当他们说这些地方地势并不险恶,但被国王的守备队封锁时,他抱有了希望:如果他在夜间出其不意地率领强力部队攻击毫无防备的敌人,守备队就能被击退。
§44.35.12iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat.
因为他认为,标枪、弓箭及其他投射武器在黑暗中是无用的,因为在黑暗中无法从远处预见瞄准的目标;而在混战中,则是用剑进行近距离搏斗,罗马士兵在其中必将获胜。
§44.35.13his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere.
打算以他们为向导,他召见副将奥克塔维乌斯,说明了自己的计划,命令他率领舰队前往赫拉克莱乌姆,并为一千人准备十天的熟食兵粮。
§44.35.14ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque milibus delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam.
他自己则派遣普布利乌斯·西庇阿·纳西卡和他自己的儿子昆图斯·法比乌斯·马克西穆斯,带领五千名精选士兵前往赫拉克莱乌姆,假装他们要登上舰队去蹂躏马其顿腹地的沿海地区,正如在会议中所讨论的那样。
§44.35.15secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur.
他们被秘密告知,舰队那里已为他们准备好了兵粮,以免耽搁他们。
inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent.
由此,行军的向导们被命令合理划分路程,以便在第三天的第四更天能够袭击皮西乌姆。
§44.35.16ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura.
第二天,他自己为了不让国王注意到其他事情,在黎明时分于河床中央与敌人的哨所交战;双方都以轻装步兵进行战斗。
nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat.
在如此不平坦的河床上,无法用更重的武器进行交战。
§44.35.17descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat.
两岸下到河床的坡度大约为三百步;急流的中间地带在不同地方深浅不一,宽度略多于一千步。
§44.35.18ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est.
在那里,在中间,双方隔着营垒的防壁注视着,这边是国王,那边是执政官及其军团,战斗就在此间进行。
§44.35.19missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.
远距离上,国王的辅助部队用投射武器打得更好;近战中,罗马人无论用圆盾还是利古里亚式的长盾,都更为稳固、安全。
§44.35.20meridie fere receptui cani suis consul iussit.
差不多在正午时分,执政官命令给自己的部队吹响撤退号。
ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.
因此,那天的战斗被中断,双方都有不少人被杀。
§44.35.21sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est.
第二天太阳升起后,由于战斗激发了斗志,交锋更加激烈。
sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur.
但罗马人不仅受到与他们交战的那些人的攻击,而且更多地受到站在塔上部署的大群敌人的攻击,他们被各种投射武器、尤其是石头砸伤。
§44.35.22ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant.
当他们逼近敌方河岸时,投射机发射的弹丸甚至到达了最后排。
multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos.
那天罗马人损失了更多的人,执政官稍微推迟了撤军时间。
§44.35.23tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus.
第三天他没有进行战斗,而是下到了营地的最低处,仿佛要通过向海倾斜的防壁(土垒)尝试渡河。
§44.35.24Perseus, quod in oculis erat.
波修斯,因为在眼前的景象[正被他注视着]。