§44.34.1haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem: §44.34.2unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto, consilia sua.
当他召集兵士大会并宣布这些措施决定如此实行时,又发表了一番适合于城市公民大会的演讲: “军队中应该只有一位将军来预见和考量该做什么,或独自一人,或与他召集来参议的人一起;至于那些未被召集的人,无论公开还是私下,都不应指手画脚。
§44.34.3militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; §44.34.4cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse.
士兵应当只管好这三件事:使身体尽可能强健敏捷、武器适用、以及准备好应对突发命令的伙食;至于其余的事,他们应当知道,他们自己都托付给不朽的神明和他们自己的将军来操心。
in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse.
在士兵进行商议、将军被大众的传言所左右的军队中,是毫无益处的。
§44.34.5se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere.
他自己将履行将军的职责,确保为他们提供成功行动的机会;他们绝不该询问未来会发生什么,而当信号下达时,那时他们便应当尽到军人的本分。
ab his praeceptis contionem dimisit, §44.34.6volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse.
”在给出这些确定的训诫后,他解散了大会,甚至连老兵们也普遍承认,他们在这一天第一次像新兵一样,学会了在军事中应当做什么。
§44.34.7non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.
他们不仅用言语表明了他们是以多么赞同的态度听取了执政官的话,而且其影响立竿见影地呈现在行动上。
§44.34.8neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, §44.34.9ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.
不久,在整个营地里你都看不到一个闲着的人:有人在磨剑,有人在擦盔和护颊,有人在抹胸甲,有人在将武器配到身上并测试在武装下四肢的敏捷度,有人在挥动投枪,有人在闪动长剑并注视着锋尖,从而任何人都可以轻易看出,一旦得到了与敌人交手的头一次机会,他们就将以辉煌的胜利或令人难忘的死亡来结束这场战争。
§44.34.10Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc Romanorum esse.
波修斯也同样看出,随着执政官的到来以及春季的开始,敌方阵营中一切都在喧嚣和运动,仿佛进行一场新的战争一般,并且看到从菲拉迁出的营地已设在对岸、如今属于罗马人,而那位无疑在窥伺渡口的主帅正巡视各处以观察他自己的防御工事,